SATVRA IX
|
|
Scire uelim quare totiens mihi, Naeuole, tristis
|
9.1
|
occurras fronte obducta ceu Marsya uictus.
|
|
quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat
|
|
Rauola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
|
|
[nos colaphum incutimus lambenti crustula seruo.]
|
5
|
non erit hac facie miserabilior Crepereius
|
|
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
|
|
circumit et fatuos non inuenit. unde repente
|
|
tot rugae? certe modico contentus agebas
|
|
uernam equitem, conuiua ioco mordente facetus
|
10
|
et salibus uehemens intra pomeria natis.
|
|
omnia nunc contra, uultus grauis, horrida siccae
|
|
silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem
|
|
Bruttia praestabat calidi tibi fascia uisci,
|
|
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
|
15
|
quid macies aegri ueteris, quem tempore longo
|
|
torret quarta dies olimque domestica febris?
|
|
deprendas animi tormenta latentis in aegro
|
|
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
|
|
inde habitum facies. igitur flexisse uideris
|
20
|
propositum et uitae contrarius ire priori.
|
|
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
|
|
Pacis et aduectae secreta Palatia matris
|
|
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
|
|
notior Aufidio moechus celebrare solebas,
|
25
|
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
|
|
'utile et hoc multis uitae genus, at mihi nullum
|
|
inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,
|
|
munimenta togae, duri crassique coloris
|
|
et male percussas textoris pectine Galli
|
30
|
accipimus, tenue argentum uenaeque secundae.
|
|
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
|
|
quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,
|
|
nil faciet longi mensura incognita nerui,
|
|
quamuis te nudum spumanti Virro labello
|
35
|
uiderit et blandae adsidue densaeque tabellae
|
|
sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
|
|
quod tamen ulterius monstrum quam mollis auarus?
|
|
"haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti."
|
|
computat et ceuet. ponatur calculus, adsint
|
40
|
cum tabula pueri; numera sestertia quinque
|
|
omnibus in rebus, numerentur deinde labores.
|
|
an facile et pronum est agere intra uiscera penem
|
|
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
|
|
seruus erit minus ille miser qui foderit agrum
|
45
|
quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te
|
|
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.
|
|
uos humili adseculae, uos indulgebitis umquam
|
|
cultori, iam nec morbo donare parati?
|
|
en cui tu uiridem umbellam, cui sucina mittas
|
50
|
grandia, natalis quotiens redit aut madidum uer
|
|
incipit et strata positus longaque cathedra
|
|
munera femineis tractat secreta kalendis.
|
|
dic, passer, cui tot montis, tot praedia seruas
|
|
Apula, tot miluos intra tua pascua lassas?
|
55
|
te Trifolinus ager fecundis uitibus implet
|
|
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis—
|
|
nam quis plura linit uicturo dolia musto?—
|
|
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
|
|
iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans
|
60
|
cum matre et casulis et conlusore catello
|
|
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
|
|
"improbus es cum poscis" ait. sed pensio clamat
|
|
"posce," sed appellat puer unicus ut Polyphemi
|
|
lata acies per quam sollers euasit Vlixes.
|
65
|
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
|
|
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
|
|
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
|
|
et pedibus? "durate atque expectate cicadas"?
|
|
uerum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto
|
70
|
metiris pretio quod, ni tibi deditus essem
|
|
deuotusque cliens, uxor tua uirgo maneret?
|
|
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris
|
|
et quae pollicitus. fugientem saepe puellam
|
|
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
|
75
|
signabat; tota uix hoc ego nocte redemi
|
|
te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,
|
|
ad quem peruenit lecti sonus et dominae uox.
|
|
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
|
|
coniugium in multis domibus seruauit adulter.
|
80
|
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
|
|
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum
|
|
quod tibi filiolus uel filia nascitur ex me?
|
|
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
|
|
argumenta uiri. foribus suspende coronas:
|
85
|
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.
|
|
iura parentis habes, propter me scriberis heres,
|
|
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
|
|
commoda praeterea iungentur multa caducis,
|
|
si numerum, si tres impleuero.' iusta doloris,
|
90
|
Naeuole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
|
|
'neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.
|
|
haec soli commissa tibi celare memento
|
|
et tacitus nostras intra te fige querellas;
|
|
nam res mortifera est inimicus pumice leuis.
|
95
|
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
|
|
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
|
|
fuste aperire caput, candelam adponere ualuis
|
|
non dubitat. nec contemnas aut despicias quod
|
|
his opibus numquam cara est annona ueneni.
|
100
|
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.'
|
|
o Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum
|
|
esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur
|
|
et canis et postes et marmora. claude fenestras,
|
|
uela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
|
105
|
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;
|
|
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi
|
|
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
|
|
finxerunt pariter libarius, archimagiri,
|
|
carptores. quod enim dubitant componere crimen
|
110
|
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
|
|
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
|
|
nolentem et miseram uinosus inebriet aurem.
|
|
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
|
|
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
|
115
|
arcanum quam subrepti potare Falerni
|
|
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.
|
|
uiuendum recte, cum propter plurima, †tunc est†
|
|
idcirco ut possis linguam contemnere serui.
|
|
[praecipue causis, ut linguas mancipiorum
|
120
|
contemnas; nam lingua mali pars pessima serui.
|
|
deterior tamen hic qui liber non erit illis
|
|
quorum animas et farre suo custodit et aere.]
|
|
'utile consilium modo, sed commune, dedisti.
|
|
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
|
125
|
deceptas? festinat enim decurrere uelox
|
|
flosculus angustae miseraeque breuissima uitae
|
|
portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
|
|
poscimus, obrepit non intellecta senectus.'
|
|
ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
|
130
|
stantibus et saluis his collibus; undique ad illos
|
|
conuenient et carpentis et nauibus omnes
|
|
qui digito scalpunt uno caput. altera maior
|
|
spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.
|
|
[gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.]
|
134a
|
'haec exempla para felicibus; at mea Clotho
|
135
|
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine uenter.
|
|
o parui nostrique Lares, quos ture minuto
|
|
aut farre et tenui soleo exorare corona,
|
|
quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus
|
|
a tegete et baculo? uiginti milia fenus
|
140
|
pigneribus positis, argenti uascula puri,
|
|
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
|
|
de grege Moesorum, qui me ceruice locata
|
|
securum iubeant clamoso insistere circo;
|
|
sit mihi praeterea curuus caelator, et alter
|
145
|
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.
|
|
quando ego pauper ero? uotum miserabile, nec spes
|
|
his saltem; nam cum pro me Fortuna uocatur,
|
|
adfixit ceras illa de naue petitas
|
|
quae Siculos cantus effugit remige surdo.'
|
150
|