| POSTQUAM EX AFRICA REDIIT | |
| Festus 261M | |
| uti negotium natum erat, quatenos castra nostra | 12.1 |
| ita munita erant, ut posses partem exercitus abducere. | |
| ORATIO QUAM DIXIT IN CENSURA | |
| CUM AD MAIORUM MORES POPULUM HORTARETUR | |
| Gel. N.A. 5.19.15 | |
| in alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, | 14.1 |
| filium adoptivum tam procedere, quam si se natum habeat; | |
| absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus | |
| sit venire. | |
| Paul. Fest. 151M | |
| vobis reique publicae praesidio erit is quasi millus | 15.1 |
| cani. | |
| PRO AEDE CASTORIS | |
| Festus 286M | |
| quibus de hominibus ego saepe atque in multis | 16.1 |
| locis opera factis consiliis reque eapse [saepe] bene me- | |
| ritus siem. | |
| ADVERSUS P. SULPICIUM GALUM | |
| Gel. N.A. 6.12.5 | |
| nam qui cotidie unguentatus adversus speculum | 17.1 |
| ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa femi- | |
| nibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus | |
| cum amatore cum chiridota tunica inferior accubuerit, qui | |
| non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam | 5 |
| dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent? | |
| ORATIONES PRO SE CONTRA TI. CLAUDIUM ASELLUM | |
| DE MULTA AD POPULUM | |
| Gel. N.A. 6.11.9 | |
| omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, | 19.1 |
| in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. utrum | |
| defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? | |
| si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem | |
| pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum | 5 |
| fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est: qui | |
| spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae | |
| paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc | |
| ita est: qui spondet mille nummum? non vis nequitiam. | |
| age malitiam saltem defende. si tu verbis conceptis | 10 |
| coniuravisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui | |
| spondet mille nummum? | |
| Gel. N.A. 2.20.6 | |
| ubi agros optime cultos atque villas expolitissimas | 20.1 |
| vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam sta- | |
| tuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, | |
| aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam. | |
| Cic. de Orat. 2.258 | |
| 'agas asellum' | 21.1 |
| Cic. de Orat. 2.268 | |
| noli . . . mirari; is enim, qui te ex aerariis | 22.1 |
| exemit, lustrum condidit et taurum immolavit. | |
| DE IMPERIO D. BRUTI | |
| Festus 241M | |
| potestur. | 27.1 |
| CONTRA LEGEM IUDICIARIAM TI. GRACCHI | |
| Macr. Sat. 3.14.6 | |
| docentur praestigias inhonestas, cum cinaedulis et | 30.1 |
| sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt | |
| cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier vo- | |
| luerunt: eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos | |
| virgines puerique ingenui. haec cum mihi quisquam nar- | 5 |
| rabat, non poteram animum inducere, ea liberos suos | |
| homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum sal- | |
| tatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris vir- | |
| ginibusque quingentis, in his unum (quod me rei pu- | |
| blicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris | 10 |
| filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, | |
| quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non | |
| posset. | |
| INCERTAE SEDIS | |
| Isid. Orig. 2.21.4 | |
| ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, | 32.1 |
| ex honore imperium, ex imperio libertas. | |
| vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, | 33.1 |
| facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu | |
| damnavi, damnatum ex voluntate dimisi. |