LIBER II
Valerius Martialis Deciano Suo Sal.
  'Quid nobis' inquis 'cum epistula? parum enim tibi 2.pr.1
praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro
dicturus es, quod non possis versibus dicere? Video
quare tragoedia aut comoedia epistulam accipiant, qui-
bus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent 5
et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pa-
gina visum est, epistulam faciunt. Noli ergo, si tibi videtur,
rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per-
sonam. Denique videris, an te delectet contra retiarium
ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' 10
Puto me hercules, Deciane, verum dicis. Quid si scias,
cum qua et quam longa epistula negotium fueris habitu-
rus? Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in
hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non
lassi pervenient. 15