LXXV
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desît, 3.75.1
  Luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces,
  Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
Coepisti puras opibus corrumpere buccas: 5
  Sic quoque non vivit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit,
  Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?