XXXVIII
Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, 9.38.1
  Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
  Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo 5
  Et rapiant celeres vela negata Noti,
Securos pueri neglecta perambulat artus,
  Et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
  Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat. 10