AETHRIO
Non. 536M
De nócte ad portum súm prouectus prósumia. 1
Ei périi: quid ita número uenit? fúge domum.
Orám reperire núllam, qua expediám, queo.
Cúm Mercurio cápit consilium, póstquam sentinát satis.
. actutum, uóltis, empta est: nóltis, non empta ést . . 5
ANDREA
Non. 152M
Condúcit nauem pútridam . . . .
ANDROGYNOS
Festus 360M
Sepúlchrum plenum taéniarum, ita út solet.
Séd ego stolidus: grátulatum méd oportebát prius.
ASOTVS
Non. 517M
    nam ego
Duábus uigiliís transactis dúco desubitó domum. 10
Ad amícos curret mútuatum.—Mútuet
Mea caúsa.
Iam dúdum depopulát macellum
Tun iám callebis, ílle festus désidet?
Meretíssimo hic me eiécit ex hac décuria. 15
Nihílne, nil tibi ésse quod edim? . . .
Nihíl fore opino intér me atque illum . . .
CHALCIA
Non. 464M
Sat híc uicinus †se as peperisset †uobis 18-19
Non. 491M
    numquid nám fores 20
Fecére soniti?
CHRYSION
Gel. N.A. 6.17.13
. . quamquam ego mercéde huc conductús tua
Aduénio, ne tibi me ésse ob eam rem obnóxium
Reáre: audibis mále, si male dicís mihi.
DARDANVS
Non. 392M
Nil Spéi ego credo, ómnis res spissás facit. 25
DAVOS
Festus 229M
Ea túm conpressa párit huic puerum, síbi probrum.
DEMANDATI
Non. 124M
Si úmquam quisquam uídit quem catapúlta aut balista ícerit
EPHESIO
Non. 1M
Tum equidem ín senecta hoc députo misérrimum,
Sentíre ea aetate eúmpse esse odiosum álteri.
EPICLEROS
Prisc. GL 2.235K
Itane Ántipho inuenítur profluiá fide? 30
Itanést inmemoris, ítanest madida mémoria?
An úbi non sitis, íbi consilium claúdeat?
EPISTATHMOS
Prisc. GL 2.334K
Si próperas, escende húc meam nauem: ita céleris est
EPISTVLA
Festus 133M
Iamne ádeo? manta.—Iam hóc uide: caecús animum . . . .
. . aduentus ángit. 35
Nam nóbis equidem déus repertus ést Iouis.
EX HAVTV HESTOS
Don. Ter. Ad. 668
<Est> haéc caterua pláne gladiatória,
Cum suúm sibi alius sócius socium saúciat.
EXVL
Non. 75M
. . . . nam híc in tenebris íntus sese abscóndidit. 40
. . non haec putás? non haec in córde uersantúr tibi?
FALLACIA
Non. 512M
    nam quam dúriter
Vos éducauit átque asperiter, nón negat.
Nam si ílli, post quam rém paternam amíserant,
Egéstate aliquantísper iactatí forent 45
Núllus sum, nisi meám rem iam omnem própero incursim pérdere.
Fácile aerumnam férre possum, si índe abest iniúria:
Étiam iniuriám, nisi contra cónstat contumélia.
Nísi quidem qui sése malit púgnitus pessúm dari
Óssiculatim Pármenonem dé uia liceát legant. 50
. . . . . . uelim paulísper te opperíri.—
Quantísper?—Non plus tríduum.
GAMOS
Festus 355M
Vt hóminem . . tóxico transégerit
HARPAZOMENE
Non. 155M
    dí boni,
Quid íllud est pulchritátis! 55
. . hunc collum Lúdo praecidí iube!
Vtinám pisciculi té schema, sine crúribus
Videám!
Quid nárras, barbare índomitis cum móribus,
Inlítterate inléx? 60
Equí homo ineptitúdinis cumulátus cultum oblítus es?
    quíd tibi aucupátiost
Argúmentum aut de amóre uerbificátiost
Patri?
HYMNIS
Diom. GL 1.383K
    habes 65a
Milétida: ego illam huic déspondebo, et gnáto saltum obsípiam.
Non. 79M
. . . . . síne blanditie níhil agit 66
In amóre inermus.
Non. 134M
    quae 68a
Narráre inepti est <ád> scutras feruéntis.—Quin machaéra
Licitári aduersum ahénum coepistí sciens
Cic. Fin. 2.22
Míhi sex menses sátis sunt uitae, séptimum Orco spóndeo. 70
<Ém> uide luculéntitatem eíus et magnificéntiam!
Gárruli sine déntes iactent, síne nictentur pérticis.
Síne suam senectútem ducat úsque ad senium sórbilo.
Prodígere et, cum nil hábeas, ted inrídier
Char. GL 1.207K
nudius tertius 74a
HYPOBOLIMAEVS sive SVBDITIVOS
Non. 178M
. . aerumnam páriter tetulistí meam. 75
Fílius <meus éccum> incedit ín me sat hilará schema.
Abi hínc tu, stolide: [uís] illi ut tibi sít pater.
Quaesó, ne temere hanc rém agas, ne iracúnditer.
Nam hi súnt inimici péssumi fronte hílaro, corde trísti,
Quos néque ut adprendas néque uti dimittás scias. 80
. . . . . súbito res reddént hebem
Habitáb<at in tugúriolo pau>pérculo.
Prius <ád rauim depóscat sane quám conte>ntam féceris.
HYPOBOLIMAEVS CHAERESTRATVS
Festus 174M
Nam istá quidem noxa múliebre est magis quám uiri. 85
HYPOBOLIMAEVS RASTRARIA
Non. 147M
Obsúrduit iam haec ín mea aerumna míseria.
In uóltu eodem, in eádem mantat málitia.
Hos síngulatim sápere, nos minus árbitror.
Rábere se ait
Ere, óbsecro, hercle désine!—Mane, coépiam. 90
Quód prolubium, quaé uoluptas, quaé te lactat lárgitas?
HYPOBOLIMAEVS AESCHINVS
Gel. N.A. 15.14.5
Ego íllud minus nilo éxigor portórium.
IMBRII
Non. 159M
. . . . et hómini et pecubus ómnibus
    núnc uter
Créscit: non potést celari. 95
Prisc. GL 2.513K
    mihi †sordi 96a
Dórmitum ut eam quísquam suadet? ét si ego obdormíuero,
Túte idem ubi eris éxperrectus?
Non. 194M
. . . . . quíd? mihi non sunt bálneae? 98
Resupína obstipo cápitulo sibi uéntum facere túnicula
Áge age, i puere, dúc me ad patrios fínes decoratum ópipare! 100
Non. 525M
Mirum ádeo nisi fratér domi ebriátus turbam aliquám dedit. 101-102
Non. 465M
. . cruento ita óre grundibát miser. 103
KARINE
Festus 281M
. . ut aurum et uéstem, quod matrís fuit,
Reluát, quod uiua ipsi ópposiuit pígnori. 105
. . . . . tum éx aure eius stalágmium
Domi hábeo.
Modo fít obsequéns hilarus cómis
Commúnis concórdis, dum id quód petit potítur.
MERETRIX
Non. 536M
Cum ultró gubernator própere uertit prósumiam. 110
Memini íbi <fuisse> cándelabrum lígneum
Ardéntem
NAVCLERVS
Non. 506M
Nunc ábeo: audibis praéterea, si dítis filia rédeat.
Út te di omnes ínfelicent cúm male monita mémoria!
Súppilatumst aúrum . . átque ornamenta ómnia. 115
NOTHVS NICASIO
Non. 97M
Habés, uide, <em> tibi trádidi, in tuo cóllo est: decollés caue.
Ílico ante óstium hic érimus . . . .
. . . . . . . manete ílico!
OBOLOSTATES [FAENERATOR]
Non. 508M
Núnc enim uero est, cúm meae morti rémedium reperíbit nemo. 119-120
Non. 279M
Depósitus modó sum anima, uíta sepúltus. 121
    crédidi silicérnium
Eius me ésse esurum.
. . . . ego pérdidi te, qui ómnes seruos pérdo
Populátim: quaeso ne ád malum hoc addás malum . . . . 125
    si linguás decem
Habeám, uix habeam sátis te qui laudém, Lache.—
Immo uéro haec ante sólitus sum: res délicat.
    satine huic órdini,
Étsi nihil <ego> égi, quaesti?—Quaésti?—Quia sunt aémuli 130
Credó: nimis tandem hoc <hércle> fit uerníliter.
Non. 150M
Vólat exanguis, símul anhelat, péniculamentúm tenet
Pálliolatim.
Péluim sibí poposcit . . . . . . .
PAVSIMACHVS
Non. 515M
Edepól uoluntas hómini rarentér uenit. 135
    líbera essem iám diu,
Habuíssem ingenio sí sto amatorés mihi.
Carbásina molochina ámpelina . . .
    hoc a te póstulo,
Ne cúm meo gnato pósthac limassís caput. 140
Non. 3M
uelitari 140a
PHILVMENA
Non. 197M
Qui pánis solidi córbulam . . . . 141
Non. 304M
factio 141a
PLOCIVM
Gel. N.A. 2.23.10
Is démum miser est, qui aérumnam suam nésciat occultáre 142
Foris: íta me uxor forma ét factis facit, sí taceam, tamen índicium,
Quae nísi dotem omnia quaé nolis habet: quí sapiet de mé discet,
Quí quasi ad hostis cáptus liber séruio salua úrbe atque arce. 146
Dum éius mortem inhio, égomet inter uíuos uiuo mórtuus.
Quaén mihi quidquid plácet eo priuatum ít me seruatám <uelim>?
Éa me clam se cúm mea ancilla aít consuetum. id me árguit:
Íta plorando orándo instando atque óbiurgando me óptudit, 150
Eam utí uenderém. nunc credo ínter suás
Aequális, cognátas sermónem serít:
'Quís uostrarúm fuit íntegra aetátula
Quae hóc idem a uiro
Ímpetrarít suo, quód ego anus modo 155
Efféci, paelice út meum priuarém uirum?'
Haéc erunt concília hocedie: dífferar sermóne misere.
Sed túa morosane úxor quaeso est?—Vá! rogas?—
Qui tándem?—Taedet méntionis, quaé mihi
Vbí domum adueni, adsédi, extemplo sáuium 160
Dat iéiuna anima.—Níl peccat de sáuio:
Vt déuomas uolt quód foris potáueris.
Placére occepit gráuiter, post quam emórtuast.
Sóletne mulier décimo mense párere?—Pol nonó quoque,
Étiam septimo átque octauo. 165
Pudébat, credo, cónmemoramentúm stupri.
Properátim in tenebris ístuc confectum ést opus.
Conséquitur comes insómnia, ea pórro insaniam áffert.
. . . is demum ínfortunatúst homo,
Paupér qui educit ín egestatem líberos; 170
Cui fórtuna et res núda est, continuó patet.
Nam opulénto famam fácile occultat fáctio.
Edepól, senectus, sí nil quicquam aliúd uiti
Adpórtes tecum, cum áduenis, unum íd sat est,
Quod diú uiuendo múlta quae non uólt uidet. 175
Patiére quod dant, quándo optata nón danunt.
Viuás ut possis, quándo nec quis út uelis.
Non. 297M
Abi íntro atque istaec aúfer, si tamen hódie extollat núptias. 178-179
Non. 484M
Quid hóc futurum obsóniost, ubi tántum sumpti fáctum? 180
Insánum auspicium: <haut> áliter histriónium est,
Atque út magistratus, públicae <rei> cum aúspicant
Tú nurum non uís odiosam tíbi esse, quam rarénter uideas?
Ibo ád forum et paupérii tutelám geram.
Ibó domum: ad plebem pérgitur: publícitus defendúndumst. 185
Opuléntitate nóstra sibi <esse> iniúriam
Factám
Líberne es?—Non súm, uerum inibi est . . . . . . .
catellae
POLVMENI
Non. 114M
At pól ego neque florém neque flocces uólo mihi, uinúm uolo. 190
PORTITOR
Non. 118M
. . . . . . . . cur dépopulator? gérrae!
PROGAMOS
Non. 346M
Ita quód laetitia mé mobilitat, maéror molitúr metu.
Non. 506M
audibo 192a
PVGIL
Festus 177M
Tum intér luctandum hunc tímidum tremulis pálpebris 193
Percútere nictu: hic gaúdere et mirárier.
SYMBOLVM
Non. 280M
Destítuit omnes séruos ad mensam ánte se. 195
Audíre ignoti quom ímperant soleó, non auscultáre.
SYNARISTOSAE
Gel. N.A. 15.15.2
Heri uéro prospexísse eum se ex tégulis:
Haec núntiasse et flámmeum expassúm domi
SYNEPHEBI
Cic. N.D. 3.72
In amóre suaue est súmmo summaque ínopia
Paréntem habere auárum inlepidum, in líberos 200
Diffícilem, qui te néc amet nec studeát tui.
Aut tu íllum furto fállas aut per lítteras
Auértas aliquod nómen aut per séruolum
Percútias pauidum, póstremo a parcó patre
Quod súmas quanto díssipes libéntius! 205
* 205a
Quem néque quo pacto fállam nec quid inde aúferam, 206
Nec quém dolum ad eum aut máchinam commóliar
Scio quícquam: ita omnis meós dolos fallácias
Praestrígias praestrínxit commoditás patris.
Serit árbores, quae saéclo prosint álteri. 210
Pró deum, populárium omnium, ómnium adulescéntium
Clámo postulo óbsecro oro plóro atque inploró fidem!
* 212a
. in ciuitáte fiunt fácinora capitália: 213
<Nám> ab amico amánte argentum accípere meretrix noénu uolt.
Ad réstim res redit.—Ímmo collus, nón res: nam ille argéntum habet. 215
SYRACVSII
Non. 177M
Vide, Démea, hominis quíd fert morum símilitas.
. . tantan hínc inuasit ín corollam dúlcitas?
    híc amet,
Fámiliae famé perbitant, áger autem stet séntibus.
TITTHE
Non. 483M
Praesértim quae non péperit, lacte nón habet. 220
    egon uitám meam
Ásticam conténdam cum istac rústicana <tuá>, Syra?
Pér mysteria híc inhoneste <honéstam> grauidauít probro.
    atque hércle
Vtrásque te, cum ad nós uenis, subfárcinatam uídi. 225
    [ubi] ádiacentem cómpitum
. . . . hic dúm abit, huc concéssero.
TRIVMPHVS
Gel. N.A. 6.7.9
Hiérocles hospes ést mi adulescens ádprobus.
Nunc meaé malitiae, Astútia, opus ést subcenturiáre.
EX INCERTIS FABVLIS
Cic. Cael. 37
Núnc enim demum mi ánimus ardet, núnc meum cor cumulátur ira. 230
O infélix, o sceléste!
* 231a
Egóne quid dicam? egon quíd uelim? quae tu ómnia 232
Tuis foédis factis fácis ut nequiquám uelim.
* 233a
Istam ín uicinitátem te meretríciam 234
Cur cóntulisti? cúr inlecebris cógnitis 235
Non . . . refúgisti . . . . .
. . . . cur álienam ullam múlierem
Ností? . . . . . . . . . .
. . . . . . . dide ac dísice,
Per mé licebit . . . . . . . 240
. . si egebis, tíbi dolebit, míhi sat est,
Qui aetátis quod relíqüom est oblectém meae.
Vt me hódie ante omnes cómicos stultós senes
Versáris atque inlússeris lautíssime.
St´ tacete: quíd hoc clamoris? quíbus nec mater néc pater, 245
Tánta confidéntia? auferte ístam enim supérbiam.
Si cónfidentiam ádhibes, confide ómnia.
. . . innocéntia eloquéntiast.
Tantám rem dibaláre ut pro nilo hábuerit.
. . . . nímis audacem nímisque bardum bárbarum 250
Quísquilias uolántis, uenti spólia memorant: í modo!
Omnibus laetítiis laetus íncedo . . . . .
. . . . . quántum amantum in Áttica est
    nomen uírginis,
Nisi mírum est, deintegráuit. 255
Venério cursu uéni, prolató pede
Vsque ád scaphonem
. . . . . . . mane ut éx portu in Piraéum
. . . . . deúm qui non summúm putet,
Aut stúltum aut rerum esse ínperitum exístumem: 260
Cuii ín manu sit, quém esse dementém uelit,
Quem sápere, quem sanári, quem in morbum ínici
. . . 262a
Quem cóntra amari, quem éxpeti, quem arcéssier. 263
Homo hómini deus est, sí suum officiúm sciat.
Cic. Tusc. 3.56
Saépe est etiam súp palliolo sórdido sapiéntia. 266
Quaeso ígitur, quisquis és, mea mulier . . .
Grammónsis oculis ípsa, atratis déntibus
Gel. N.A. 5.6.12
Aduéhitur cum iligná corona et chlámyde: di uostrám fidem!
Pro di ínmortales! únde prorepsít truo? 270
    si quassánte capite trístes
Incédunt.
    séquere me.—Perii hércle.—Tu, quid enim óscitans
Hietánsque restas?
Cic. de Orat. 2.40
operis remex 274a
Festus 360M
[Dum taéniam, qui uólnus uincirét, petit] 275
Profértoque nóbis in múndo futúrum
Lectum
. . . namque <míhi> malum in mundóst, ere
Si nón sarciri quítur
Dí boni! quid hoc? 280
. . . . . ó tristes inéptias!
. . . . . íncolumi insciéntia
uallata gula
decora domi
glabrum tapete 285
Leontium
gnoscit
facilioreis. sanctioreis.
Iulius Rufin. R.L.M. 43Halm
    fác uelis: 290
Perfícies.
Festus 229M
profesti 291a
Non. 80M
Tántum bellum súscitare cónari aduersários 292
Cóntra bellosúm genus!