C. PLINIVS IVNIO MAVRICO SVO S.
|
|
Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod merito
|
1.14.1.1
|
mihi potissimum iniungis. Scis enim quanto opere summum
|
|
illum uirum suspexerim dilexerimque, quibus ille adulescen-
|
|
tiam meam exhortationibus fouerit, quibus etiam laudibus ut
|
|
laudandus uiderer effecerit. Nihil est quod a te mandari mihi
|
2.1
|
aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi
|
|
possit, quam ut eligam iuuenem, ex quo nasci nepotes Aru-
|
|
leno Rustico deceat. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi
|
3.1
|
paratus et quasi prouisus esset Minicius Acilianus, qui me ut
|
|
iuuenis iuuenem (est enim minor pauculis annis) familiaris-
|
|
sime diligit, reueretur ut senem. Nam ita formari a me et
|
4.1
|
institui cupit, ut ego a uobis solebam. Patria est ei Brixia, ex
|
|
illa nostra Italia quae multum adhuc uerecundiae frugalitatis,
|
|
atque etiam rusticitatis antiquae, retinet ac seruat. Pater
|
5.1
|
Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil
|
|
altius uoluit; adlectus enim a diuo Vespasiano inter praetorios
|
|
honestam quietem huic nostrae—ambitioni dicam an digni-
|
|
tati?—constantissime praetulit. Habet auiam maternam Ser-
|
6.1
|
ranam Proculam e municipio Patauio. Nosti loci mores:
|
|
Serrana tamen Patauinis quoque seueritatis exemplum est.
|
|
Contigit et auunculus ei P. Acilius grauitate prudentia fide
|
|
prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non
|
5
|
tibi tamquam in tua placeat. Aciliano uero ipsi plurimum
|
7.1
|
uigoris industriae, quamquam in maxima uerecundia. Quae-
|
|
sturam tribunatum praeturam honestissime percucurrit, ac
|
|
iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. Est illi facies
|
8.1
|
liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua
|
|
totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
|
|
Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc
|
|
castitati puellarum quasi praemium dari. Nescio an adiciam
|
9.1
|
esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor uos quibus
|
|
quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum
|
|
publicos mores atque etiam leges ciuitatis intueor, quae uel
|
|
in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id
|
5
|
quidem praetereundum uidetur. Et sane de posteris et his
|
|
pluribus cogitanti, hic quoque in condicionibus deligendis
|
|
ponendus est calculus. Tu fortasse me putes indulsisse amori
|
10.1
|
meo, supraque ista quam res patitur sustulisse. At ego fide
|
|
mea spondeo futurum ut omnia longe ampliora quam a me
|
|
praedicantur inuenias. Diligo quidem adulescentem ardentis-
|
|
sime sicut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare
|
5
|
eum laudibus. Vale.
|
|