| C. PLINIVS TACITO SVO S. | |
| Petis ut tibi auunculi mei exitum scribam, quo uerius | 6.16.1.1 |
| tradere posteris possis. Gratias ago; nam uideo morti eius si | |
| celebretur a te immortalem gloriam esse propositam. Quam- | 2.1 |
| uis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes | |
| memorabili casu, quasi semper uicturus occiderit, quamuis | |
| ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen | |
| perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet. Equi- | 3.1 |
| dem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut | |
| facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos uero quibus | |
| utrumque. Horum in numero auunculus meus et suis libris | |
| et tuis erit. Quo libentius suscipio, deposco etiam quod | 5 |
| iniungis. | |
| Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum | 4.1 |
| kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei | |
| adparere nubem inusitata et magnitudine et specie. Vsus ille | 5.1 |
| sole, mox frigida, gustauerat iacens studebatque; poscit | |
| soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud con- | |
| spici poterat. Nubes—incertum procul intuentibus ex quo | |
| monte (Vesuuium fuisse postea cognitum est)—oriebatur, | 5 |
| cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam | |
| pinus expresserit. Nam longissimo uelut trunco elata in altum | 6.1 |
| quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu | |
| euecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo | |
| uicta in latitudinem uanescebat, candida interdum, inter- | |
| dum sordida et maculosa prout terram cineremue sustulerat. | 5 |
| Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo uiro uisum. | 7.1 |
| Iubet liburnicam aptari; mihi si uenire una uellem facit | |
| copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod | |
| scriberem dederat. Egrediebatur domo; accipit codicillos | 8.1 |
| Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae (nam uilla eius | |
| subiacebat, nec ulla nisi nauibus fuga): ut se tanto discrimini | |
| eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso animo | 9.1 |
| incohauerat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse | |
| non Rectinae modo sed multis (erat enim frequens amoenitas | |
| orae) laturus auxilium. Properat illuc unde alii fugiunt, | 10.1 |
| rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet | |
| adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras | |
| ut deprenderat oculis dictaret enotaretque. | |
| Iam nauibus cinis incidebat, quo propius accederent, cali- | 11.1 |
| dior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti | |
| et fracti igne lapides; iam uadum subitum ruinaque montis | |
| litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox | |
| gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna | 5 |
| iuuat: Pomponianum pete.' Stabiis erat diremptus sinu medio | 12.1 |
| (nam sensim circumactis curuatisque litoribus mare infundi- | |
| tur); ibi quamquam nondum periculo adpropinquante, con- | |
| spicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat | |
| in naues, certus fugae si contrarius uentus resedisset. Quo | 5 |
| tunc auunculus meus secundissimo inuectus, complectitur | |
| trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua | |
| securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat | |
| cenat, aut hilaris aut (quod aeque magnum) similis hilari. | |
| Interim e Vesuuio monte pluribus locis latissimae flammae | 13.1 |
| altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tene- | |
| bris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes | |
| relictos desertasque uillas per solitudinem ardere in re- | |
| medium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quieuit | 5 |
| uerissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter | |
| amplitudinem corporis grauior et sonantior erat, ab iis qui | |
| limini obuersabantur audiebatur. Sed area ex qua diaeta | 14.1 |
| adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta sur- | |
| rexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. | |
| Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui per- | |
| uigilauerant reddit. In commune consultant, intra tecta | 15.1 |
| subsistant an in aperto uagentur. Nam crebris uastisque tre- | |
| moribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc | |
| nunc illuc abire aut referri uidebantur. Sub dio rursus quam- | 16.1 |
| quam leuium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod | |
| tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem | |
| ratio rationem, apud alios timorem timor uicit. Cer- | |
| uicalia capitibus imposita linteis constringunt; id muni- | 5 |
| mentum aduersus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox | 17.1 |
| omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces | |
| multae uariaque lumina soluebant. Placuit egredi in litus, et | |
| ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod | |
| adhuc uastum et aduersum permanebat. Ibi super abiectum | 18.1 |
| linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam popo- | |
| scit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius | |
| odor sulpuris alios in fugam uertunt, excitant illum. Innitens | 19.1 |
| seruolis duobus adsurrexit et statim concidit, ut ego colligo, | |
| crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui | |
| illi natura inualidus et angustus et frequenter aestuans erat. | |
| Vbi dies redditus (is ab eo quem nouissime uiderat tertius), | 20.1 |
| corpus inuentum integrum inlaesum opertumque ut fuerat | |
| indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior. | |
| Interim Miseni ego et mater—sed nihil ad historiam, nec | 21.1 |
| tu aliud quam de exitu eius scire uoluisti. Finem ergo faciam. | |
| Vnum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque | 22.1 |
| statim, cum maxime uera memorantur, audieram, perse- | |
| cutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud | |
| historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale. |