C. PLINIVS MACRINO SVO S.
|
|
Num istic quoque immite et turbidum caelum? Hic ad-
|
8.17.1.1
|
siduae tempestates et crebra diluuia. Tiberis alueum excessit
|
|
et demissioribus ripis alte superfunditur; quamquam fossa
|
2.1
|
quam prouidentissimus imperator fecit exhaustus, premit
|
|
ualles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo
|
|
cernitur. Inde quae solet flumina accipere et permixta deue-
|
|
here, uelut obuius retro cogit, atque ita alienis aquis operit
|
5
|
agros, quos ipse non tangit. Anio, delicatissimus amnium ideo-
|
3.1
|
que adiacentibus uillis uelut inuitatus retentusque, magna ex
|
|
parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit; subruit
|
|
montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum
|
|
amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit
|
5
|
atque extulit. Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas
|
4.1
|
deprehendit, alibi diuitum adparatus et grauem supellecti-
|
|
lem, alibi instrumenta ruris, ibi boues aratra rectores, hic
|
|
soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos
|
|
aut uillarum trabes atque culmina uarie lateque fluitantia.
|
5
|
Ac ne illa quidem malo uacauerunt, ad quae non ascendit
|
5.1
|
amnis. Nam pro amne imber adsiduus et deiecti nubibus tur-
|
|
bines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quas-
|
|
sata atque etiam decussa monumenta. Multi eius modi casibus
|
|
debilitati obruti obtriti, et aucta luctibus damna.
|
5
|
Ne quid simile istic, pro mensura periculi uereor, teque
|
6.1
|
rogo, si nihil tale, quam maturissime sollicitudini meae con-
|
|
sulas, sed et si tale, id quoque nunties. Nam paruolum differt,
|
|
patiaris aduersa an exspectes; nisi quod tamen est dolendi
|
|
modus, non est timendi. Doleas enim quantum scias accidisse,
|
5
|
timeas quantum possit accidere. Vale.
|
|