Equidem non consuli modo sed omnibus ciuibus eniten- 2.1.1
dum reor, ne quid de principe nostro ita dicant, ut idem illud
de alio dici potuisse uideatur. Quare abeant ac recedant uoces 2.1
illae quas metus exprimebat. Nihil quale ante dicamus, nihil
enim quale antea patimur; nec eadem de principe palam quae
prius praedicemus, neque enim eadem secreto quae prius
loquimur. Discernatur orationibus nostris diuersitas tem- 3.1
porum, et ex ipso genere gratiarum agendarum intellegatur,
cui quando sint actae. Nusquam ut deo, nusquam ut numini
blandiamur: non enim de tyranno sed de ciue, non de domino
sed de parente loquimur. Vnum ille se ex nobis—et hoc magis 4.1
excellit atque eminet, quod unum ex nobis putat, nec minus
hominem se quam hominibus praeesse meminit. Intellegamus 5.1
ergo bona nostra dignosque nos illis usu probemus, atque
identidem cogitemus, quam sit indignum, si maius principibus
praestemus obsequium, qui seruitute ciuium quam qui liber-
tate laetantur. Et populus quidem Romanus dilectum prin- 6.1
cipum seruat, quantoque paulo ante concentu formosum
alium, hunc fortissimum personat, quibusque aliquando
clamoribus gestum alterius et uocem, huius pietatem abstinen-
tiam mansuetudinem laudat. Quid nos ipsi? Diuinitatem 7.1
principis nostri, an humanitatem temperantiam facilitatem,
ut amor et gaudium tulit, celebrare uniuersi solemus? Iam
quid tam ciuile tam senatorium, quam illud additum a nobis
Optimi cognomen? quod peculiare huius et proprium adro- 5
gantia priorum principum fecit. Enimuero quam commune 8.1
quam ex aequo, quod felices nos felicem illum praedicamus,
alternisque uotis 'Haec faciat, haec audiat' quasi non dicturi
nisi fecerit comprecamur! Ad quas ille uoces lacrimis etiam
ac multo pudore suffunditur; agnoscit enim sentitque sibi, 5
non principi dici.