Igitur quod temperamentum omnes in illo subito pietatis 3.1.1
calore seruamus, hoc singuli quoque meditatique teneamus,
sciamusque nullum esse neque sincerius neque acceptius
genus gratiarum, quam quod illas acclamationes aemulemur,
quae fingendi non habent tempus. Quantum ad me pertinet 2.1
laborabo, ut orationem meam ad modestiam principis modera-
tionemque submittam, nec minus considerabo, quid aures
eius pati possint, quam quid uirtutibus debeatur. Magna et 3.1
inusitata principis gloria, cui gratias acturus non tam uereor
ne me in laudibus suis parcum, quam ne nimium putet. Haec 4.1
me cura haec difficultas sola circumstat; nam merenti gratias
agere facile est, patres conscripti. Non enim periculum est ne,
cum loquar de humanitate, exprobrari sibi superbiam credat;
cum de frugalitate, luxuriam; cum de clementia, crudelita- 5
tem; cum de liberalitate, auaritiam; cum de benignitate,
liuorem; cum de continentia, libidinem; cum de labore,
inertiam; cum de fortitudine, timorem. Ac ne illud quidem 5.1
uereor, ne gratus ingratusue uidear, prout satis aut parum
dixero. Animaduerto enim etiam deos ipsos non tam accuratis
adorantium precibus quam innocentia et sanctitate laetari,
gratioremque existimari, qui delubris eorum puram castam- 5
que mentem quam qui meditatum carmen intulerit.