| Plin. Ep. 7.4.6 | |
| Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti | 1.1 |
| ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, | |
| lascivum inveni lusum Ciceronis et illo | |
| spectandum ingenio quo seria condidit et quo | |
| humanis salibus multo varioque lepore | 5 |
| magnorum ostendit mentes gaudere virorum. | |
| Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem | |
| paucula cenato sibi debita savia Tiro | |
| tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis | |
| 'Cur post haec', inquam, 'nostros celamus amores | 10 |
| nullumque in medium timidi damus atque fatemur | |
| Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces | |
| blanditias et furta novas addentia flammas?' | |
| Plin. Ep. 7.9.11 | |
| Ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur | 2.1 |
| si doctos digitos iussaque fiat opus | |
| et nunc informet Martem castamque Minervam, | |
| nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum, | |
| utque sacri fontes non sola incendia sistunt, | 5 |
| saepe etiam flores vernaque prata iuvant: | |
| sic hominum ingenium flecti ducique per artes | |
| non rigidas docta mobilitate decet. |