| HEAVTON TIMORVMENOS | |
| PROLOGVS | |
| Nequoi sit vostrum mirum quor partis seni | 1 |
| poeta dederit quae sunt adulescentium, | |
| id primum dicam, deinde quod veni eloquar. | |
| ex integra Graeca integram comoediam | |
| hodie sum acturus H[e]auton timorumenon, | 5 |
| duplex quae ex argumento facta est simplici. | |
| novam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit | |
| et quoia Graeca sit, ni partem maxumam | |
| existumarem scire vostrum, id dicerem. | |
| nunc quăm ŏb rem has partis didicerim paucis dabo. | 10 |
| oratorem esse voluit me, non prologum: | |
| vostrum iudicium fecit; me actorem dedit. | |
| sed hic actor tantum poterit a facundia | |
| quantum ille potuit cogitare commode | |
| qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum? | 15 |
| nam quod rumores distulerunt malevoli | |
| multas contaminasse Graecas, dum facit | |
| paucas Latinas: factum id esse hic non negat | |
| neque se pigere et deinde facturum autumat. | |
| habet bonorum exemplum quo exemplo sibi | 20 |
| licere [id] facere quod ĭlli fecerunt putat. | |
| tum quod malevolu' vetu' poeta dictitat | |
| repente ad studium hunc se adplicasse musicum, | |
| amicum ingenio fretum, haud natura sua: | |
| arbitrium vostrum, vostra existumatio | 25 |
| valebit. quare omnis vos oratos volo, | |
| ne plus iniquom possit quam aequom oratio. | |
| facite aequi siti', date crescendi copiam | |
| novarum qui spectandi faciunt copiam | |
| sine vitiis. ne ille pro se dictum existumet | 30 |
| qui nuper fecit servo currenti in via | |
| decesse populum: quor insano serviat? | |
| de illi(u)s peccatis plura dicet quom dabit | |
| alias novas, nisi finem maledictis facit. | |
| adeste aequo animo, date potestatem mihi | 35 |
| statariam agere ut liceat per silentium, | |
| ne semper servo' currens, iratus senex, | |
| edax parasitu', sycophanta autem inpudens, | |
| avaru' leno adsidue agendi sint seni | |
| clamore summo, cum labore maxumo. | 40 |
| meă causa causam hanc iustam esse animum inducite, | |
| ut aliqua pars labori' minuatur mihi. | |
| nam nunc novas qui scribunt nil parcunt seni: | |
| siquae laboriosast, ad me curritur; | |
| si lenis est, ad alium defertur gregem. | 45 |
| in hac est pura oratio. experimini | |
| in utramque partem ingenium quid possit meum. | |
| [si numquam avare pretium statui arti meae | |
| et eum esse quaestum in animum induxi maxumum, | |
| quam maxume servire vostris commodis:] | 50 |
| exemplum statuite in me, ut adulescentuli | |
| vobis placere studeant potiu' quam sibi. |