ACTVS IV
|
|
Demipho Chremes
|
|
De. Quid? qua profectu' causa hinc es Lemnum, Chreme,
|
567
|
adduxtin tecum filiam? Ch. non. De. quid ita non?
|
|
Ch. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,
|
|
simul autem non manebat aetas virginis
|
570
|
m<³ea>³m neglegentiam: ipsam cum omni familia
|
|
ad me profectam esse aibant. De. quid ĭlli tam diu
|
|
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
|
|
Ch. pol me detinuit morbus. De. unde? aut qui? Ch. rogas?
|
|
senectus ipsast morbu'. sed venisse eas
|
575
|
salvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat.
|
|
De. quid gnato optigerit mĕ ăbsente audistin, Chreme?
|
|
Ch. quod quidĕm me factum consili incertum facit.
|
|
năm hănc condicionem siquoi tulero extrario,
|
|
quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
|
580
|
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
|
|
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
|
|
tacebit dum intercedet familiaritas;
|
|
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
|
|
vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
|
585
|
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
|
|
id restat; nam ego meorum solu' sum meus.
|
|
De. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
|
|
neque defetiscar usque adeo experirier
|
|
donec tibi id quod pollicitus sum effecero.
|
590
|
Geta Demipho Chremes
|
|
Ge. Ego hominem callidiorem vidi neminem
|
|
quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem
|
|
argentum opus esse, et id quo pacto fieret.
|
|
vixdum dimidium dixeram, intellexerat:
|
|
gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,
|
595
|
dis gratias agebat tempu' sibi dari
|
|
ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
|
|
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
|
|
iussi opperiri: eŏ me esse adducturum senem.
|
|
sed ĕccum ipsum. quis ĕst ulterior? attat Phaedriae
|
600
|
patĕr venit. sed quid pertimui autem belua?
|
|
an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
|
|
commodius esse opinor duplici spe utier.
|
|
petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;
|
|
si ab eŏ nil fiet, tum hunc adoriar hospitem
|
605
|
Antipho Geta Chremes Demipho
|
|
An. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
|
|
sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
|
|
quam timeo adventus huiu' quŏ ĭnpellat patrem.
|
|
Ge. adibo hosce: o noster Chreme . . Ch. salve, Geta.
|
|
Ge. venire salvom volup est. Ch. credo. Ge. quid agitur?
|
610
|
multa advenienti, ut fit, nova hic? Ch. compluria.
|
|
Ge. ita. de Antiphone audistin quae facta? Ch. omnia.
|
|
Ge. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
|
|
sic circumiri! Ch. id cŭm hŏc agebam commodum.
|
|
Ge. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
|
615
|
inveni, opinor, remedium huic r<³ei>³. Ch. quid, Geta?
|
|
De. quod remedium? Ge. ut abii abs te, fit forte obviam
|
|
mihi Phormio. Ch. qui Phormio? De. is quĭ ĭstanc . . Ch. scio.
|
|
Ge. visumst mihi ut ĕiu' temptarem sententiam.
|
|
prendo hominem solum: "quor non," inquam "Phormio,
|
620
|
vides inter nos sic haec potiu' cum bona
|
|
ut componamu' gratia quam cum mala?
|
|
eru' liberalis est et fugitans litium;
|
|
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
|
|
uno ore auctores f<³ue>³re ut praecipitem hanc daret."
|
625
|
An. quid hĭc coeptat aut quŏ ĕvadet hodie? Ge. "an legibus
|
|
daturum poenas dices si illam eiecerit?
|
|
iam id exploratumst: heia sudabis satis
|
|
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
|
|
verum pone esse victum eum; at tandem tamen
|
630
|
non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae."
|
|
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
|
|
"soli sumu' nunc hic" inquăm: "eho [dic] quid vis dari
|
|
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
|
|
haec hinc facessat, tu molestu' ne sies?"
|
635
|
An. satin illi di sunt propitii? Ge. "nam sat scio,
|
|
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
|
|
ut ĕst ille bonu' vir, tria non commutabitis
|
|
verba hodie inter vos." De. quis tĕ ĭstaec iussit loqui?
|
|
Ch. immo non potuit meliu' pervenirier
|
640
|
eŏ quo nos volumus. An. occidi! De. perge eloqui.
|
|
Ge. a primo homo insanibat. Ch. cedo quid postulat?
|
|
Ge. quid? nimium; quantum libuit. Ch. dic. Ge. si quis daret
|
|
talentum magnum. De. immo malum hercle: ut nil pudet!
|
|
Ge. quod dixi adeo ei: "quaeso, quid si filiam
|
645
|
suam unicam locaret? parvi retulit
|
|
non suscepisse: inventast quae dotem petat."
|
|
ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,
|
|
haec denique eiu' f<³ui>³t postrema oratio:
|
|
"ego" inquit "[iam] a principio amici filiam,
|
650
|
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
|
|
nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,
|
|
in servitutem pauperem ad ditem dari.
|
|
sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler,
|
|
aliquantulum quaĕ ădferret qui dissolverem
|
655
|
quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
|
|
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
|
|
nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari."
|
|
An. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
|
|
dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.
|
660
|
De. quid si animam debet? Ge. "ager oppositust pignori ob
|
|
decem minăs" inquit. De. age age, iam ducat: dabo.
|
|
Ge. "aediculae item sunt ob decem alias." De. oieï
|
|
nimiumst. Ch. ne clama: <re>petito hasce a me decem.
|
|
Ge. "uxori emunda ancillulast; tum pluscula
|
665
|
supĕllectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
|
|
his rebu' pone sane" inquit "decem minas."
|
|
De. sescentas perĭnde scribito iam mihi dicas:
|
|
nil do. inpuratu' mĕ ĭlle ut etiam inrideat?
|
|
Ch. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium
|
670
|
fac ut illam ducat nos quam volumus. An. ei mihi
|
|
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
|
|
Ch. meă causa eicitur: mĕ hŏc est aequom amittere.
|
|
Ge. "quantum potest me certiorem" inquit "face,
|
|
si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;
|
675
|
năm ĭlli mihi dotem iam constituerunt dare."
|
|
Ch. iam accipiat: illis repudium renuntiet;
|
|
hanc ducat. De. quae quidem illi res vortat male!
|
|
Ch. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
|
|
fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:
|
680
|
ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.
|
|
Antipho Geta
|
|
An. Geta. Ge. hem. An. quid egisti? Ge. emunxi argento senes.
|
|
An. satin est id? Ge. nescio hercle: tantum iussu' sum.
|
|
An. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
|
|
Ge. quid ergo narras? An. quid ego narrem? opera tua
|
685
|
ad restim miquidem res redît planissume.
|
|
ut tequidem omnes di d<³eae>³que—superī inferi—
|
|
malis exemplis perdant! em siquid velis,
|
|
huic mandes, quod quidĕm recte curatum velis.
|
|
quid minus utibile f<³ui>³t quam hoc ulcus tangere
|
690
|
aut nominare uxorem? iniectast spes patri
|
|
posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio
|
|
dotem sĭ ăccipiet, uxor ducendast domum:
|
|
quid fiet? Ge. non enĭm ducet. An. novi. ceterum
|
|
quom argentum repetent, nostra causa scilicet
|
695
|
in nervom potius ibit. Ge. nil est, Antipho,
|
|
quin male narrando possit depravarier:
|
|
tŭ ĭd quod bonist excerpi', dici' quod malist.
|
|
audi nunc contra: iam sĭ ărgentum acceperit,
|
|
ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:
|
700
|
spatium quidem tandem apparandi nuptias,
|
|
vocandi sacruficandi dabitur paullulum.
|
|
interea amici quod polliciti sunt dabunt:
|
|
inde iste reddet. An. quăm ŏb rem? aut quid dicet? Ge. rogas?
|
|
"quot res postilla monstra evenerunt mihi!
|
705
|
intro iit in aedis ater alienus canis;
|
|
anguis per ĭnpluvium decidit de tegulis;
|
|
gallina cecinit; interdixit hariolus;
|
|
haruspex vetuit; ante brumam autem novi
|
|
negoti incipere!" quae causast iustissima.
|
710
|
haec fient. An. ut modo fiant! Ge. fient: me vide.
|
|
pater exit: abĭ, dic esse argentum Phaedriae.
|
|
Demipho Chremes Geta
|
|
De. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.
|
|
hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
|
|
quom dem, et quăm ŏb rem dem commemorabō. Ge. ut cautust ubi nil opust!
|
715
|
Ch. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;
|
|
nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.
|
|
Ge. rem ipsam putasti. De. duc me ad eum ergo. Ge. non moror. Ch. ubi hŏc egeris,
|
|
transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit.
|
|
dicat <³ea>³m dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;
|
720
|
et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
|
|
nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,
|
|
datum esse doti'. De. quid tua, malum, ĭd refert? Ch. magni, Demipho.
|
|
non sat[is] ĕst t<³uo>³m te officium fecisse si non id fama adprobat:
|
|
volo ĭpsiu' quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.
|
725
|
De. idem ego ĭstuc facere possum. Ch. mulier mulieri mage convenit.
|
|
De. rogabo. Ch. ubi illas nunc ego reperire possim cogito.
|
|