ACTVS V
|
|
Bacchis Laches
|
|
Ba. Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
|
727
|
nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.
|
|
La. videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam possi<e>m,
|
|
aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit.
|
730
|
adgrediar. Bacchi', salve.
|
|
Ba. salve, Lache. La. credo edepol te non nil mirari, Bacchis,
|
|
quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.
|
|
Ba. ego pol quoque etiam timida sum quom venĭt mi in mentem quae sim,
|
|
ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.
|
735
|
La. si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier;
|
|
nam iam aetate eă sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
|
|
quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
|
|
nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
|
|
inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.
|
740
|
Ba. est magna ecastor gratiā dĕ ĭstac re quam tibi habeam;
|
|
nam qui post factam iniuriam se expurget parŭm mi prosit.
|
|
sed quid ĭstuc est? La. m<³eu>³m receptas filium ad te Pamphilum. Ba. ah.
|
|
La. sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum amorem pertuli.
|
|
manĕ: nondum etiam dixi id quod voluī. hic nunc uxorem habet:
|
745
|
quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est;
|
|
nam neque ĭlle hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.
|
|
Ba. quis id ait? La. socrus. Ba. men? La. te ipsam: et filiam abduxit suam,
|
|
puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere.
|
|
Ba. aliud si scirem qui firmare meam apŭd vos possem fidem
|
750
|
sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
|
|
me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
|
|
La. lepida es. sed scin quid volŏ potius sodes facias? Ba. quid vis? cedo.
|
|
La. eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
|
|
polliceare illis. exple animum îs teque hoc crimine expedi.
|
755
|
Ba. faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,
|
|
ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
|
|
sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
|
|
nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, <³eu>³m viderier
|
|
inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem.
|
760
|
La. facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:
|
|
nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
|
|
nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
|
|
fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
|
|
aliter si facies—reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
|
765
|
verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
|
|
potiu' quam inimicus, periclum facias.
|
|
Phidippvs Laches Bacchis
|
|
Ph. Nil apŭd me tibi
|
|
defieri patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur.
|
|
sed quom tu satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito.
|
|
La. noster socer, video, venit: puero nutricem adducit.
|
770
|
Phidippe, Bacchis deierat persancte . . Ph. haecin east? La. haec est.
|
|
Ph. nec pol ĭstae metuont d<³eo>³s neque eas respicere d<³eo>³s opinor.
|
|
Ba. ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
|
|
haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
|
|
oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
|
775
|
solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.
|
|
La. Phidippe, nostras mulieres suspectas f<³ui>³sse falso
|
|
nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.
|
|
nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
|
|
missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus
|
780
|
quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
|
|
profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.
|
|
Ph. velim quidem hercle. La. exquire: adest: quod sati' sit faciet ipsa.
|
|
Ph. quid mihi ĭstaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
|
|
de hac re animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
|
785
|
La. quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut serves.
|
|
Ba. ob eam rem vin ego ĭntroeam? La. ĭ, atque exple animum îs, coge ut credant.
|
|
Ba. eo, etsi sciŏ pol îs forē m<³eu>³m conspectum invisum hodie.
|
|
nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.
|
|
La. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.
|
790
|
Ph. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
|
|
nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
|
|
Ba. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae.—
|
|
La. quid ĕst quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,
|
|
ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
|
795
|
nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
|
|
scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:
|
|
referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.
|
|
Parmeno Bacchis
|
|
Pa. Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,
|
|
qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
|
800
|
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
|
|
itaque ineptus hodie dŭm ĭlli sedeo, ut quisque venerat,
|
|
accedebam: "adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?"
|
|
"non sum." "at Callidemides?" "non." "hospitem ecquem Pamphilum
|
|
hic habes?" omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
|
805
|
denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem
|
|
ab nostro adfine exeuntem video? quid huĭc hic est rei?
|
|
Ba. Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
|
|
Pa. quid eo? Ba. dic me orare ut veniat. Pa. ad te? Ba. immo ad Philumenam.
|
|
Pa. quid rei est? Ba. tuă quod nil refert percontari desinas.
|
810
|
Pa. nil aliud dicam? Ba. etiam: cognosse anulum illum Myrrinam
|
|
gnatae s<³uae>³ fuisse quem ipsus olim mi dederat. Pa. scio.
|
|
tantumne est? Ba. tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi<v>erit.
|
|
sed cessas? Pa. minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;
|
|
ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
|
815
|
Bacchis
|
|
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
|
|
quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
|
|
gnatum <³ei>³ restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;
|
|
uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
|
|
qua re suspectu' s<³uo>³ patri et Phidippo fuit, exsolvi:
|
820
|
hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.
|
|
nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
|
|
confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,
|
|
cŭm hŏc anulo: extimui ilico: "mi Pamphile," inquam "amabo,
|
|
quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's?
|
825
|
dic mi." ille alias res agere se simulare. postquam id video,
|
|
nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
|
|
homŏ se fatetur vĭ ĭn via nescioquam compressisse,
|
|
dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
|
|
eum haec cognovit Myrrinā in digito modo me habente[m],
|
830
|
rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
|
|
Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.
|
|
haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:
|
|
etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
|
|
ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor
|
835
|
numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.
|
|
ego dŭm ĭllo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.
|
|
incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:
|
|
at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.
|
|
multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre.
|
840
|
Pamphilvs Parmeno Bacchis
|
|
Pam. Vidĕ, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,
|
|
ne me in breve conicias tempu' gaudio hoc falso frui.
|
|
Par. visumst. Pam. certen? Par. certe. Pam. deu' sum si hoc ităst. Par. verum reperies.
|
|
Pam. manĕdum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties.
|
|
Par. maneo. Pam. sic te dix[iss]e opinor, invenisse Myrrinam
|
845
|
Bacchidem anulum suom habere. Par. factum. Pam. <³eu>³m quem olim ei dedi:
|
|
eaque hoc te mihi nuntiare iussit. itanest factum? Par. ita, inquam.
|
|
Pam. quis me est fortunatior venŭstati'que adeo plenior?
|
|
egŏn prŏ hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio.
|
|
Par. at ego sciŏ. Pam. quid? Par. nihilo enim;
|
850
|
nam neque ĭn nuntio neque ĭn me ipso tibi boni quid sit scio.
|
|
Pam. egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris
|
|
sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas.
|
|
sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:
|
|
mĕ ĕxspectat credo: adibo. Ba. salve, Pamphile.
|
855
|
Pam. o Bacchis, o mea Bacchi', servatrix mea!
|
|
Ba. bene factum et volup est. Pam. factis ut credam facis;
|
|
antiquamque adeo t<³ua>³m venustatem obtines
|
|
ut volŭptati obitu' sermo adventu' tuo', quoquomque adveneris,
|
|
semper siet. Ba. at tŭ ĕcastor morem antiquom atque ingenium obtines
|
860
|
ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior.
|
|
Pam. hahahae, tun mihi ĭstuc? Ba. recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
|
|
nam numquam ante hunc diem m<³ei>³s oculis <³ea>³m, quod nossem, videram:
|
|
perliberali' visast. Pam. dic verum. Ba. ita me dĭ ament, Pamphile.
|
|
Pam. dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri? Ba. nil. Pam. neque opus est
|
865
|
adeo muttito. placĕt non fieri hoc itidem ut in comoediis
|
|
omnia ŏmnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere
|
|
sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient.
|
|
Ba. immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.
|
|
Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo
|
870
|
se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum. Pam. optumest:
|
|
speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.—
|
|
Par. ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni?
|
|
aut quid ĭstuc est quod vos agiti'? Pam. non licet. Par. tamĕn suspicor:
|
|
ego hŭnc ab Orco mortuom quo pacto . . ! Pam. nescis, Parmeno,
|
875
|
quantum hodie profueris mihi et ĕx quanta aerumna extraxeris.
|
|
Par. ĭmmŏ vero scio, neque [hoc] inprudens feci. Pam. ego ĭstuc sati' scio. Par. an
|
|
temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usu' sit?
|
|
Pam. sequere me intro, Parmeno. Par. sequor. equidem plus hodie boni
|
|
feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam. Cantor. plaudite!
|
880
|