Stipendia prima in Asia fecit Marci Thermi prae- Jul.2.1.1
toris contubernio; a quo ad accersendam classem in
Bithyniam missus desedit apud Nicomeden, non sine
rumore prostratae regi pudicitiae; quem rumorem auxit
intra paucos rursus dies repetita Bithynia per causam 5
exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino
clienti suo. reliqua militia secundiore fama fuit et a
Thermo in expugnatione Mytilenarum corona ciuica
donatus est. meruit et sub Seruilio Isaurico in Cilicia, 3.1.1
sed breui tempore. nam Sullae morte comperta, si-
mul spe nouae dissensionis, quae per Marcum Lepidum
mouebatur, Romam propere redit. et Lepidi quidem
societate, quamquam magnis condicionibus inuitaretur, 5
abstinuit, cum ingenio eius diffisus tum occasione,
quam minorem opinione offenderat. ceterum composita 4.1.1
seditione ciuili Cornelium Dolabellam consularem et
triumphalem repetundarum postulauit; absolutoque Rho-
dum secedere statuit, et ad declinandam inuidiam et
ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo 5
tunc dicendi magistro operam daret. huc dum hi-
bernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam in-
sulam a praedonibus captus est mansitque apud eos
non sine summa indignatione prope quadraginta dies
cum uno medico et cubicularis duobus. nam comites 2.1
seruosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias,
quibus redimeretur, dimiserat. numeratis deinde quin-
quaginta talentis expositus in litore non distulit quin
e uestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac re- 5
dactos in potestatem supplicio, quod saepe illis mi-
natus inter iocum fuerat, adficeret. uastante regiones
proximas Mithridate, ne desidere in discrimine sociorum
uideretur, ab Rhodo, quo pertenderat, transiit in Asiam
auxiliisque contractis et praefecto regis prouincia ex- 10
pulso nutantis ac dubias ciuitates retinuit in fide.