Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel Tib.56.1.1
maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius
sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam
molesta dialectos esset, et ille respondisset Dori-
dem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi 5
ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item
cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam
proponere comperissetque Seleucum grammaticum a
ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret
auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a 10
contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
  Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; 57.1.1
quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et per-
spexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime
uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλὸν
αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine macera- 5
tum. sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam
inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis
simulatione captaret. scurram, qui praetereunte funere 2.1
clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto non-
dum reddi legata quae plebei reliquisset, ad-
tractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium
imperauit et patri suo uerum referre. nec multo post 5
in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam perne-
ganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex
Pompeio Pompeianus fieret, acerba cauillatione
simul hominis nomen incessens ueteremque partium
fortunam. sub idem tempus consulente praetore an iu- 58.1.1
dicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse leges
respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam
Augusti caput dempserat, ut alterius imponeret; acta
res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quae- 5
sita est. damnato reo paulatim genus calumniae eo
processit, ut haec quoque capitalia essent: circa Augusti
simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo
uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari in-
tulisse, dictum ullum factumue eius existimatione ali- 10
qua laesisse. perit denique et is, qui honorem in co-
lonia sua eodem die decerni sibi passus est, quo decreti
et Augusto olim erant.