Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est;
|
Tib.61.2.1
|
genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit.
|
|
nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus
|
|
quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte
|
|
anno nouo. accusati damnatique multi cum liberis
|
5
|
atque etiam a liberis suis. interdictum ne capite
|
|
damnatos propinqui lugerent. decreta accusatoribus
|
|
praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini
|
|
delatorum fides abrogata. omne crimen pro capitali
|
3.1
|
receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum.
|
|
obiectum est poetae, quod in tragoedia Agamemnonem
|
|
probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum
|
|
Cassiumque ultimos Romanorum dixisset; animaduer-
|
5
|
sum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis
|
|
probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente
|
|
recitata. quibusdam custodiae traditis non modo stu-
|
4.1
|
dendi solacium ademptum, sed etiam sermonis et con-
|
|
loqui usus. citati ad causam dicendam partim se domi
|
|
uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem igno-
|
|
miniamque uitandam, partim in media curia uenenum
|
5
|
hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semia-
|
|
nimes palpitantesque adhuc in carcerem rapti. nemo
|
|
punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus,
|
|
uiginti uno die abiecti tractique, inter eos feminae et
|
|
pueri. immaturae puellae, quia more tradito nefas esset
|
5.1
|
uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein
|
|
strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi.
|
|
nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum
|
|
audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse
|
5
|
eam, exclamauerit: 'Carnulus me euasit.' et in re-
|
|
cognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturi-
|
|
tatem respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.'
|
|
annalibus suis uir consularis inseruit, frequenti quodam
|
6.1
|
conuiuio, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito
|
|
et clare a quodam nano astante mensae inter copreas,
|
|
cur Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim
|
|
quidem petulantiam linguae obiurgasse, ceterum post
|
5
|
paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam
|
|
primum statueret.
|
|