Circa deos ac religiones neglegentior, quippe ad- Tib.69.1.1
dictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato
agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et
turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite
gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis. 5
  Artes liberales utriusque generis studiosissime co- 70.1.1
luit. in oratione Latina secutus est Coruinum Messa-
lam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfecta-
tione et morositate nimia obscurabat stilum, ut ali-
quanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur. 5
composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'con- 2.1
questio de morte L. Caesaris.' fecit et Graeca poe-
mata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium,
quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et
imagines publicis bibliothecis inter ueteres et prae- 5
cipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum
certatim ad eum multa de his ediderunt. maxime tamen 3.1
curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias
atque derisum; nam et grammaticos, quod genus ho-
minum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi
fere quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecu- 5
bae, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset,
quid Sirenes cantare sint solitae.' et quo primum
die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati
simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo
ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, 10
ut ille olim in morte filii. sermone Graeco quamquam 71.1.1
alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque
usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem,
ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet,
quod sibi uerbo peregrino utendum esset. atque etiam 5
cum in quodam decreto patrum ἔμβλημα recitaretur,
commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem
requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et
per ambitum uerborum rem enuntiandam. militem quo-
que Graece testimonium interrogatum nisi Latine re- 10
spondere uetuit.