Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum Tib.73.2.1
atque tabificum; alii, in remissione fortuitae febris
cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniec-
tum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resi-
piscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta de- 5
fectione exemptum anulum quasi alicui traditurum
parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et com-
pressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito
uocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse
nec procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse. 10
  Supremo natali suo Apollinem Temenitem et ampli- 74.1.1
tudinis et artis eximiae, aduectum Syracusis ut in
bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem
affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari. et
ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu 5
Capreis concidit. ac Miseni cinis e fauilla et carbo-
nibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam
et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in
multam noctem pertinaciter luxit.
  Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum 75.1.1
nuntium discurrentes pars: 'Tiberium in Tiberim!'
clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes ora-
rent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent,
alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati 5
super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti
atrocitate. nam cum senatus consulto cautum esset, 2.1
ut poena damnatorum in decimum semper diem differ-
retur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset,
quo nuntiatum de Tiberio erat. hos implorantis ho-
minum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat 5
qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid ad-
uersus constitutum facerent, strangulauerunt abiece-
runtque in Gemonias. creuit igitur inuidia, quasi etiam 3.1
post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut
moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atel-
lam potius deferendum et in amphitheatro semiusti-
landum, Romam per milites deportatum est crematum- 5
que publico funere.