Vectigalia noua atque inaudita primum per publi- Cal.40.1.1
canos, deinde, quia lucrum exuberabat, per centuriones
tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut
hominum genere omisso, cui non tributi aliquid im-
poneret. pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum 5
statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicum-
que conceptis quadragesima summae, de qua litiga-
retur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse
negotium conuinceretur; ex gerulorum diurnis quae-
stibus pars octaua; ex capturis prostitutarum quantum 10
quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput
legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue
lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia
essent. eius modi uectigalibus indictis neque propo- 41.1.1
sitis, cum per ignorantiam scripturae multa commissa
fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem
legem, sed et minutissimis litteris et angustissimo loco,
uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manu- 5
biarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit,
districtisque et instructis pro loci dignitate compluribus
cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit
circum fora et basilicas nomenculatores ad inuitandos
ad libidinem iuuenes senesque; praebita aduenientibus 10
pecunia faenebris appositique qui nomina palam sub-
notarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus. ac ne 2.1
ex lusu quidem aleae compendium spernens plus men-
dacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam
proximo conlusori demandata uice sua progressus in
atrium domus, cum praetereuntis duos equites R. locu- 5
pletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans
rediit gloriansque numquam se prosperiore alea usum.