LIBER V
DIVVS CLAVDIVS
  Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum Cl.1.1.1
mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto gra-
uida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque
suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem pro-
creatum. statim certe uulgatus est uersus: 5
    τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία.
is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Rae- 2.1
tici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem
primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum
fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc
Drusinae uocantur. hostem etiam frequenter caesum 5
ac penitus in intimas solitudines actum non prius de-
stitit insequi, quam species barbarae mulieris humana
amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohi-
buisset. quas ob res ouandi ius et triumphalia orna- 3.1
menta percepit; ac post praeturam confestim inito con-
sulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo
obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appel-
lata. corpus eius per municipiorum coloniarumque 5
primores suscipientibus obuiis scribarum decuriis ad
urbem deuectum sepultumque est in campo Martio.
ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitauit,
circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret
Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea 10
senatus inter alia complura marmoreum arcum cum
tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi
posterisque eius. fuisse autem creditur non minus 4.1
gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias
opima quoque spolia captasse summoque saepius discri-
mine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissi-
mulasse umquam pristinum se rei p. statum, quando- 5
que posset, restituturum. unde existimo nonnullos
tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque
ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno.
quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam 5.1
quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto
opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis
instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et
defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus 5
sit, similes ei Caesares suos facerent sibique
tam honestum quandoque exitum darent quam
illi dedissent. nec contentus elogium tumulo eius
uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memo-
riam prosa oratione composuit. 10