| Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia ex- | Cl.21.4.1 |
| hibuit: anniuersarium in castris praetorianis sine uena- | |
| tione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; | |
| ibidem extraordinarium et breue dierumque paucorum, | |
| quodque appellare coepit 'sportulam,' quia primum da- | 5 |
| turu[m]s edixerat, uelut ad subitam condictamque | |
| cenulam inuitare se populum. nec ullo spectaculi | 5.1 |
| genere communior aut remissior erat, adeo ut oblatos | |
| uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo | |
| uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogando- | |
| que ad hilaritatem homines prouocaret, dominos | 5 |
| identidem appellans, immixtis interdum frigidis et | |
| arcessitis iocis; qualis est ut cum Palumbum postu- | |
| lantibus daturum se promisit, si captus esset. illud | |
| plane quantumuis salubriter et in tempore: cum esse- | |
| dario, pro quo quattuor fili deprecabantur, magno | 10 |
| omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit | |
| admonens populum, quanto opere liberos susci- | |
| pere deberet, quos uideret et gladiatori prae- | |
| sidio gratiaeque esse. edidit et in Martio campo | 6.1 |
| expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem | |
| bellicam et deditionem Britanniae regum praeseditque | |
| paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum nau- | |
| machiam ante commisit. sed cum proclamantibus nau- | 5 |
| machiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' | |
| respondisset: 'aut non,' neque post hanc uocem quasi | |
| uenia data quisquam dimicare uellet, diu cunctatus an | |
| omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua | |
| prosiluit ac per ambitum lacus non sine foeda uacil- | 10 |
| latione discurrens partim minando partim adhortando | |
| ad pugnam compulit. hoc spectaculo classis Sicula et | |
| Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, | |
| exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per | |
| machinam emerserat. | 15 |