Nam de ornanda instruendaque urbe, item de tu- Jul.44.1.1
endo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies
destinabat: in primis Martis templum, quantum nus-
quam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in
quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque 5
summae magnitudinis Tarpeio monti accubans; ius ci- 2.1
uile ad certum modum redigere atque ex immensa
diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria
in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas
Latinasque quas maximas posset publicare data Marco 5
Varroni cura comparandarum ac digerendarum; siccare 3.1
Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum; uiam
munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tibe-
rim usque; perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pon-
tum et Thraciam effuderant, coercere; mox Parthis 5
inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi ante
expertos adgredi proelio.
  Talia agentem atque meditantem mors praeuenit. 4.1
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habi-
tum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia
et bellica eius studia pertineant, non alienum erit sum-
matim exponere. 5
  Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, te- 45.1.1
retibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque
oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo
repente animo linqui atque etiam per somnum exter-
reri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res 5
agendas correptus est. circa corporis curam morosior, 2.1
ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed
uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii
uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrecta-
torum iocis obnoxiam expertus. ideoque et deficientem 5
capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus
decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud
aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae
coronae perpetuo gestandae.