Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon
|
Cl.42.2.1
|
uiginti, Carchedoniacon octo. quarum causa ueteri
|
|
Alexandriae Musio additum ex ipsius nomine <nouum>;
|
|
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri,
|
|
in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in audi-
|
5
|
torio recitarentur toti a singulis per uices.
|
|
Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paeni-
|
43.1.1
|
tentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adop-
|
|
tione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac
|
|
laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii
|
|
ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit
|
5
|
omnia impudica, sed non impunita matrimonia;
|
|
et subinde obuium sibi Britannicum artius complexus
|
|
hortatus est, ut cresceret rationemque a se om-
|
|
nium factorum acciperet; Graeca insuper uoce pro-
|
|
secutus: ὁ τρώσας ἰάσεται. cumque impubi teneroque
|
10
|
adhuc, quando statura permitteret, togam dare desti-
|
|
nasset, adiecit: 'ut tandem populus R. uerum Cae-
|
|
sarem habeat.' non multoque post testamentum
|
44.1.1
|
etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum ob-
|
|
signauit. prius igitur quam ultra progrederetur, prae-
|
|
uentus est ab Agrippina, quam praeter haec con-
|
|
scientia quoque nec minus delatores multorum cri-
|
5
|
minum arguebant.
|
|
Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et
|
2.1
|
per quem dato, discrepat. quidam tradunt epulanti in
|
|
arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegu-
|
|
statorem; alii domestico conuiuio per ipsam Agrippi-
|
|
nam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum ta-
|
5
|
lium optulerat. etiam de subsequentibus diuersa fama
|
|
est. multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt ex-
|
3.1
|
cruciatumque doloribus nocte tota defecisse prope lu-
|
|
cem. nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo
|
|
affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incer-
|
|
tum pultine addito, cum uelut exhaustum refici cibo
|
5
|
oporteret, an immisso per clystera[m], ut quasi abun-
|
|
dantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueni-
|
|
retur. mors eius celata est, donec circa successorem
|
45.1.1
|
omnia ordinarentur. itaque et quasi pro aegro adhuc
|
|
uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi,
|
|
qui uelut desiderantem oblectarent. excessit III. Id.
|
|
Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss. sexagesimo
|
5
|
quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratus-
|
|
que est sollemni principum pompa et in numerum deorum
|
|
relatus; quem honorem a Nerone destitutum abolitum-
|
|
que recepit mox per Vespasianum. praesagia mortis
|
46.1.1
|
eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam
|
|
cometen uocant, tactumque de caelo monumentum
|
|
Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magi-
|
|
stratuum genere plerique mortem obierant. sed nec
|
5
|
ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae suae tem-
|
|
pora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum
|
|
consules designaret, neminem ultra mensem quo obiit
|
|
designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, mul-
|
|
tum ad concordiam liberos suos cohortatus, utriusque
|
10
|
aetatem suppliciter patribus commendauit, et in ultima
|
|
cognitione pro tribunali accessisse ad finem morta-
|
|
litatis, quanquam abominantibus qui audiebant, semel
|
|
atque iterum pronuntiauit.
|
|