Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo Otho.2.1.1
Arruntio Domitio Ahenobarbo cons. a prima adules-
centia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiur-
garetur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus
atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum 5
corripere ac distento sago impositum in sublime iactare.
post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, 2.1
quo efficacius coleret, etiam diligere simulauit quamuis
anum ac paene decrepitam; per hanc insinuatus Neroni
facile summum inter amicos locum tenuit congruentia
morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui 5
stupri. ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repe-
tundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius
quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret
in senatum ad agendas gratias introducere. omnium 3.1.1
autem consiliorum secretorumque particeps die, quem
necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspi-
ciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, ab- 5
ductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum
specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit,
ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo
creditur certe non modo missos ad arcessendam non 2.1
recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro
foribus astantem miscentemque frustra minas et preces
ac depositum reposcentem. quare diducto matrimonio
sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et 5
satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret,
qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
    cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore?
      uxoris moechus coeperat esse suae.