Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in Otho.6.2.1
foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperiren-
tur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo
exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque prae-
dicta haruspicis. deinde liberto adesse architectos nun- 5
tiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum
inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati
ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque
excusationem proximis mandasse, si quaereretur. tunc 3.1
abditus propere muliebri sella in castra contendit ac
deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque ce-
pisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora suc-
collatus et a praesente comitatu imperator consalu- 5
tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios
ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si
conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui
Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollici-
tationibus militum animos nihil magis pro contione te- 10
status est, quam id demum se habiturum, quod sibi
illi reliquissent.
  Dein uergente iam die ingressus senatum positaque 7.1.1
breui oratione quasi raptus de publico et suscipere
imperium ui coactus gesturusque communi omnium
arbitrio, Palatium petit. ac super ceteras gratulantium
adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus 5
Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut qui-
dam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis
suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cog-
nomen adiecit. certe et imagines statuasque eius reponi
passus est et procuratores atque libertos ad eadem 10
officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate sub-
scripsit quam quingenties sestertium ad peragendam
Auream domum.