De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum ad- Vit.10.1.1
huc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid
praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno
exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. cen-
tum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos 5
inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede
Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit,
egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis
spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore
uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. namque 2.1
itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphan-
tium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis
et uariarum coronarum genere redimitis, inter pro-
fusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut 5
militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in
iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice
praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant,
uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem
repraesentantes aduersantibus. utque campos, in qui- 3.1
bus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum
tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime
olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo
setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri 5
propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque
insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens
dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se
occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedi-
candum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium 10
egit. urbem denique ad classicum introiit paludatus 11.1.1
ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis
comitibus ac detectis commilitonum armis.