Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de Vit.14.1.1
causa necem atque supplicium nobiles uiros, condisci-
pulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum
non ad societatem imperii adlicefactos uario genere
fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto 5
in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre
poposcerat. tum faeneratorum et stipulatorum publi- 2.1
canorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut
in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex qui-
bus quendam in ipsa salutatione supplicio traditum
statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, 5
coram interfici iussit, uelle se dicens pascere oculos;
alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre
conatos. sed et equitem R. proclamantem, cum rapere- 3.1
tur ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti
tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum
eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quos-
dam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni 5
clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua
spe id ausos opinatus. nullis tamen infensior quam 4.1
uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inau-
ditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum
suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathe-
matici excederent, statim libellus propositus est, et 5
Chaldaeos dicere, bonum factum, ne Vitellius
Germanicus intra eundem Kalendarum diem
usquam esset. suspectus et in morte matris fuit, 5.1
quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante
Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita de-
mum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes
parenti extitisset. alii tradunt ipsam taedio praesentium 5
et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud
sane difficulter.