Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, Ves.20.1.1
uultu ueluti nitentis; de quo quidam urbanorum non
infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret:
'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.'
ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam 5
eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibi-
met ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque
unius diei per singulos menses interponeret.
  Ordinem uitae hunc fere tenuit. in principatu ma- 21.1.1
turius semper ac de nocte uigilabat; dein perlectis
epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos ad-
mittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et
amiciebat; postque decisa quaecumque obuenissent ne- 5
gotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante ali-
qua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis
plurimas constituerat; a secreto in balineum triclinium-
que transibat. nec ullo tempore facilior aut indulgen-
tior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid peten- 10
dum magno <o>pere captabant.
  Et super cenam autem et semper alias comissimus 22.1.1
multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae,
etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem
uerbis abstineret. et tamen nonnulla eius facetissima
extant, in quibus et haec. Mestrium Florum consu- 5
larem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra'
dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit. expugnatus
autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum per-
ductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset,
admonente dispensatore, quem ad modum summam 10
rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.'
utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de 23.1.1
quodam procerae staturae improbiusque nato:
    μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος,
et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subter-
fugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem 5
mutato nomine coeperat ferre:
      ὦ Λάχης, Λάχης,
    ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθις ἐξ ἀρχῆς ἔσει
    σὺ Κηρύλος.
maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus 10
lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret trans-
ferretque ad sales.