Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniura- Aug.19.1.1
tionesque complures, prius quam inualescerent indicio
detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis,
deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M.
Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, 5
ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac ne-
que aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi
ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mu-
lieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae quidem
sortis hominum conspiratione et periculo caruit. Auda- 2.1
sius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem
ex insulis, quibus continebantur, rapere ad exercitus,
Telephus quasi debita sibi fato dominatione et ipsum
et senatum adgredi destinarant. quin etiam quondam 5
iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu,
ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uena-
torio cinctus, imposne mentis an simulata dementia
incertum; nihil enim exprimi quaestione potuit.
  Externa bella duo omnino per se gessit, Delma- 20.1.1
ticum adulescens adhuc et Antonio deuicto Canta-
bricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie
dextrum genu lapide ictus, altera et crus et utrumque
brachium ruina pontis consauciatus. reliqua per lega- 5
tos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis at-
que Germanicis aut interueniret aut non longe abesset,
Rauennam uel Mediolanium uel Aquileiam usque ab
urbe progrediens. domuit autem partim ductu partim 21.1.1
auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam, Pannoniam,
Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vin-
delicos ac Salassos, gentes Inalpinas. coercuit et Da-
corum incursiones tribus eorum ducibus cum magna 5
copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium sum-
mouit, ex quibus Suebos et Sigambros dedentis se
traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris con-
locauit. alias item nationes male quietas ad obsequium
redegit. nec ulli genti sine iustis et necessariis cau- 2.1
sis bellum intulit tantumque afuit a cupiditate quoquo
modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut quo-
rundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris
iurare coegerit mansuros se in fide ac pace quam pe- 5
terent, a quibusdam uero nouum genus obsidum, fe-
minas, exigere temptauerit, quod neglegere marum
pignera sentiebat; et tamen potestatem semper omni-
bus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque
aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore um- 10
quam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege
uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra
tricensimum annum liberarentur. qua uirtutis mo- 3.1
derationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu
modo cognitos pellexit ad amicitiam suam populique
Rom. ultro per legatos petendam. Parthi quoque et
Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, 5
quae M. Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti
reddiderunt obsidesque insuper optulerunt, denique
pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi
ab ipso electum probauerunt.