Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones Aug.41.1.1
frequenter exhibuit. nam et inuecta urbi Alexandrino
triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei
effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis
accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis 5
pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui
cauere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum
milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuit-
que non habentibus. congiaria populo frequenter dedit, 2.1
sed diuersae fere summae: modo quadringenos, modo
trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque num-
mos; ac ne minores quidem pueros praeteriit, quamuis
non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent. 5
frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe
leuissimo, interdum nullo pretio uiritim admensus est
tesserasque nummarias duplicauit. sed ut salubrem 42.1.1
magis quam ambitiosum principem scires, querentem
de inopia et caritate uini populum seuerissima coer-
cuit uoce: satis prouisum a genero suo Agrippa
perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. 5
eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti 2.1
bonae se fidei esse respondit; non promissum autem
flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto expro-
brauit affirmauitque non daturum se quamuis dare
destinaret. nec minore grauitate atque constantia, 5
cum proposito congiario multos manumissos insertos-
que ciuium numero comperisset, negauit accepturos
quibus promissum non esset, ceterisque minus quam
promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret. magna 3.1
uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uena-
licias et lanistarum familias peregrinosque omnes ex-
ceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum
urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum 5
se cepisse scribit frumentationes publicas in
perpetuum abolendi, quod earum fiducia cul-
tura agrorum cessaret: neque tamen perseue-
rasse, quia certum haberet posse per ambi-
tionem quandoque restitui. atque ita postha[n]c 10
rem temperauit, ut non minorem aratorum ac nego-
tiantium quam populi rationem deduceret.