Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna docu- Aug.51.1.1
menta sunt. ne enumerem, quot et quos diuersarum
partium uenia et incolumitate donatos principem etiam
in ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum
et Cassium Patauinum e plebe homines alterum pe- 5
cunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille
Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam
in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno proclamasset
neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi
eum. quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano 2.1
Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur
quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad
accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc
mihi probes; faciam sciat Aelianus et me lin- 5
guam habere, plura enim de eo loquar'; nec quic-
quam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio 3.1
quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistu-
lam conquerenti ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi,
noli in hac re indulgere et nimium indignari
quemquam esse, qui de me male loquatur; satis 5
est enim, si hoc habemus ne quis nobis male
facere possit.'
  Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni 52.1.1
solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Ro-
maeque nomine recepit. nam in urbe quidem pertina-
cissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas
statuas olim sibi positas conflauit omnis exqu<e> iis 5
aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit.
  Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus
deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.
domini appellationem ut maledictum et obprobrium 53.1.1
semper exhorruit. cum spectante eo ludos pronuntia-
tum esset in mimo:
    o dominum aequum et bonum!
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes compro- 5
bassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes
repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem
aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque
eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. non 2.1
temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam in-
gressus est nisi uespera aut noctu, ne quem officii
causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra con-
sulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. 5
promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta
comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam
ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubi-
taret, 'quasi elephanto stipem'. die senatus numquam 3.1
patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac no-
minatim singulos nullo submonente; etiam discedens
eodem modo sedentibus ualere dicebat. officia cum
multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque sol- 5
lemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu
et in turba quondam sponsaliorum die uexatus. Gallum
Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed cap-
tum repente oculis et ob <id> inedia[m] mori desti-
nantem praesens consolando reuocauit ad uitam. 10