Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora Aug.65.2.1
suorum tulit. nam C. Lucique casu non adeo fractus,
de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum
senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae
pudore, etiam de necanda deliberauit. certe cum sub 5
idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio
uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem
fuisse. relegatae usum uini omnemque delicatiorem 3.1
cultum ademit neque adiri a quoquam libero seruo[q]ue
nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret, qua
is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus
corporis notis uel cicatricibus. post quinquennium de- 5
mum ex insula in continentem lenioribusque paulo
condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuo-
caret, exorari nullo modo potuit, deprecanti saepe p. R.
et pertinacius instanti tales filias talesque coniuges pro
contione inprecatus. ex nepte Iulia post damnationem 4.1
editum infantem adgnosci alique uetuit. Agrippam
nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insu-
lam transportauit saepsitque insuper custodia militum.
cauit etiam s.c. ut eodem loci in perpetuum contine- 5
retur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem
ingemiscens proclamare etiam solebat:
    αἴθ’ ὄφελον ἄγαμός τ’ ἔμεναι ἄγονός τ’ ἀπολέσθαι
nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria
carcinomata sua. 10
  Amicitias neque facile admisit et constantissime reti- 66.1.1
nuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne
prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat
modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero
in amicitia eius afflicti reperientur praeter Saluidienum 5
Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium Gal-
lum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrum-
que fortuna prouexerat. quorum alterum res nouas 2.1
molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob in-
gratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis
interdixit. sed Gallo quoque et accusatorum denun-
tiationibus et senatus consultis ad necem conpulso 5
laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignan-
tium, ceterum et inlacrimauit et uicem suam conque-
stus est, quod sibi soli non liceret amicis, qua-
tenus uellet, irasci. reliqui potentia atque opibus 3.1
ad finem uitae sui quisque ordinis principes floruerunt,
quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim
nonnumquam, ne de pluribus referam, et M. Agrippae
patientiam et Maecenatis taciturnitatem, cum ille ex 5
leui <f>rigoris suspicione et quod Marcellus sibi ante-
ferretur, Mytilenas se relictis omnibus contulisset, [et]
hic secretum de comperta Murenae coniuratione uxori
Terentiae prodidisset.