Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque Aug.78.1.1
erat, retectis pedibus paulisper conquiescebat opposita
ad oculos manu. a cena in lecticulam se lucubratoriam
recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia
aut ex maxima parte conficeret, ad multam noctem 5
permanebat. in lectum inde transgressus non amplius
cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne
eas quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio
ter aut quater expergisceretur. si interruptum somnum 2.1
reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut fabu-
latoribus arcessitis resumebat producebatque ultra pri-
mam saepe lucem. nec in tenebris uigilauit umquam
nisi assidente aliquo. matutina uigilia offendebatur; ac 5
si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset,
ne id contra commodum faceret, in proximo cuiuscum-
que domesticorum cenaculo manebat. sic quoque saepe
indigens somni, et dum per uicos deportaretur et depo-
sita lectica inter aliquas moras condormiebat. 10
  Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus 79.1.1
uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens;
in capite comendo tam incuriosus, ut raptim com-
pluribus simul tonsoribus operam daret ac modo ton-
deret modo raderet barbam eoque ipso tempore aut 5
legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in
sermone uel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut qui-
dam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos,
eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut desti-
narat, in transitu Alpium per simulationem conloquii 10
propius admissus in praecipitium propelleret. oculos 2.1
habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat
inesse quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi
acrius contuenti quasi ad fulgorem solis uultum sum-
mitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes 5
raros et exiguos et scabros; capillum leuiter inflexum
et subflauum; supercilia coniuncta; mediocres aures;
nasum et a summo eminentiorem et ab imo deduc-
tiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam
breuem,—quam tamen Iulius Marathus libertus †etiam 10
memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse
tradit—, sed quae commoditate et aequitate membro-
rum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis
alicuius procerioris intellegi posset.