Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque Aug.80.1.1
aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac nu-
merum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibus-
dam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi
strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis for- 5
mam. coxendice et femore et crure sinistro non pe-
rinde ualebat, ut saepe etiam inclaudicaret; sed remedio
harenarum atque harundinum confirmabatur. dextrae
quoque manus digitum salutarem tam imbecillum inter-
dum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix 10
cornei circuli supplemento scripturae admoueret. que-
stus est et de uesica, cuius dolore calculis demum per
urinam eiectis leuabatur.
  Graues et periculosas ualitudines per omnem uitam 81.1.1
aliquot expertus est; praecipue Cantabria domita, cum
etiam destillationibus iocinere uitiato ad desperationem
redactus contrariam et ancipitem rationem medendi ne-
cessario subiit: quia calida fomenta non proderant, fri- 5
gidis curari coactus auctore Antonio Musa.
  Quasdam et anniuersarias ac tempore certo recur- 2.1
rentes experiebatur; nam sub natalem suum plerumque
languebat; et initio ueris praecordiorum inflatione temp-
tabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine. quare
quassato corpore neque frigora neque aestus facile 5
tolerabat. hieme quaternis cum pingui toga tunicis et 82.1.1
subucula e<t> thorace laneo et feminalibus et tibialibus
muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe
in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo
cubabat. solis uero ne hiberni quidem patiens, domi 5
quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur. itinera
lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat,
ut Praeneste uel Tibur biduo procederet; ac si quo
peruenire mari posset, potius nauigabat. uerum tantam 2.1
infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi
raritate; unguebatur enim saepius aut sudabat ad flam-
mam, deinde perfundebatur egelida aqua uel sole multo
tepefacta. at quotiens neruorum causa marinis Albulis- 5
que calidis utendum esset, contentus hoc erat ut in-
sidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam
uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.