Exercitationes campestres equorum et armorum Aug.83.1.1
statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo
folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectaba-
tur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim
decurreret †sestertio uel lodicula inuolutus. animi la- 5
xandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut
ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos
facie et garrulitate amabilis undique conquirebat, prae-
cipue Mauros et Syros. nam pumilos atque distortos
et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique 10
ominis abhorrebat.
  Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima 84.1.1
et cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in
tanta mole rerum et legisse et scripsisse et declamasse
cotidie traditur. nam deinceps neque in senatu neque
apud populum neque apud milites locutus est umquam 5
nisi meditata et composita oratione, quamuis non defi-
ceretur ad subita extemporali facultate. ac ne pericu- 2.1
lum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absu-
meret, instituit recitare omnia. sermones quoque cum
singulis atque etiam cum Liuia sua grauiores non nisi
scriptos et e libello habebat, ne plus minusue loque- 5
retur ex tempore. pronuntiabat dulci et proprio quo-
dam oris sono dabatque assidue phonasco operam; sed
nonnumquam infirmatis faucibus praeconis uoce ad popu-
lum contionatus est.
  Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex 85.1.1
quibus nonnulla in coetu familiarium uelut in auditorio
recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,' quae
uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fati-
gatus Tiberio tradidit perlegenda; item 'hortationes ad 5
philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim
libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. poetica 2.1
summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo
hexametris uersibus, cuius et argumentum et titulus
est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus 'epigramma-
tum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam 5
tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo,
aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret,
respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.