Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat Aug.98.4.1
a desidia secedentium illuc e comitatu suo. sed ex di-
lectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem in-
sulae κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae ante
annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset 5
magna turba multisque luminibus frequentari, uersum
compositum ex tempore clare pronuntiauit:
    κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον·
conuersusque ad Thrasyl<l>um Tiberi comitem contra
accubantem et ignarum rei interrogauit, cuiusnam poetae 10
putaret esse; quo haesitante subiecit alium:
    ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον;
ac de hoc quoque consuluit. cum ille nihil aliud re-
sponderet quam, cuiuscumque essent optimos esse,
cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. mox 5.1
Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis inte-
stinis morbo uariante; tamen et quinquennale certamen
gymnicum honori suo institutum perspectauit et cum
Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo 5
adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuoca-
tumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit
neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
  Supremo die identidem exquirens, an iam de se tu- 99.1.1
multus foris esset, petito speculo capillum sibi comi
ac malas labantes corrigi praecepit et admissos amicos
percontatus, ecquid iis uideretur mi[ni]mum ui-
tae commode transegisse, adiecit et clausulam: 5
    ἐπεὶ δὲ πάνυ κα<λ>ῶς πέπαισται, δότε κρότον
    καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε.
omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de
Drusi filia aegra interrogat, repente in osculis Liuiae
et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri coniugii 10
memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et
qualem semper optauerat. nam fere quotiens audisset 2.1
cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis
εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti solebat
—precabatur. unum omnino ante efflatam animam
signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus 5
a quadraginta se iuuenibus abripi questus est. id quo-
que magis praesagium quam mentis deminutio fuit,
siquidem totidem milites praetoriani extulerunt eum in
publicum. obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, 100.1.1
duobus Sextis, Pompeio et Ap<p>uleio, cons. XIIII. Kal.
Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis
anno, diebus V et XXX minus.