Principatum, quamuis neque occupare confestim Tib.24.1.1
neque agere dubitasset, et statione militum, hoc est
ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recu-
sauit, impudentissimo mimo nunc adhortantis amicos
increpans ut ignaros, quanta belua esset impe- 5
rium, nunc precantem senatum et procumbentem sibi
ad genua ambiguis responsis et callida cunctatione
suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque
unus in tumultu proclamaret: 'aut agat aut desistat!'
alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti sint 10
tarde praestare, se<d> ipsum, quod praestet tarde polli-
ceri. tandem quasi coactus et querens miseram et 2.1
onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium;
nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque
spem faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id
tempus, quo uobis aequum possit uideri dare 5
uos aliquam senectuti meae requiem.'
  Cunctandi causa erat metus undique imminentium 25.1.1
discriminum, ut saepe lupum se auribus tenere di-
ceret. nam et seruus Agrippae Clemens nomine non
contemnendam manum in ultionem domini compararat
et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam molie- 5
batur et duplex seditio militum in Illyrico et in Ger-
mania exorta est. flagitabant ambo exercitus multa 2.1
extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio
praetoriani<s>. Germaniciani quidem etiam principem
detractabant non a se datum summaque ui Germani-
cum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urge- 5
bant, quanquam obfirmate resistentem. quem maxime
casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas
in re p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus
nemo posset nisi cum altero uel etiam cum pluribus.
simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germa- 3.1
nicus celerem successionem uel certe societatem prin-
cipatus opperiretur. compositis seditionibus Clementem
quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Li-
bonem, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo 5
demum anno in senatu coarguit, medio temporis spatio
tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacri-
ficanti simul pro secespita plumbeum cultrum subicien-
dum curauit et secretum petenti non nisi adhibito Druso
filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, 10
quoad perageretur sermo, continuit.