| PRATORVM LIBRI | |
| Isid. Orig. 18.2.3 | |
| trivmphvm | 109.1 |
| Serv. A. 12.185 | |
| Homo rebellis dicitur, res ipsa rebellio non rebel- | 110.1 |
| latio. | |
| Prisc. GL 2.386K | |
| plaetoria quae uetat minorem annis uiginti quinque | 111.1 |
| stipulari. | |
| Char. GL 1.190K | |
| rex qui uocabat ad caenam, si sibi ea res exhibenda | 112.1 |
| indiceretur quam exhibere non posset, respondebat: 'isto | |
| uilius' hoc est 'erit caena.' | |
| Prisc. GL 2.387K | |
| fasti dies sunt quibus ius fatur id est dicitur ut ne- | 114.1 |
| fasti quibus non dicitur. | |
| Sch. Luc. 5.7 | |
| conglvviales dies in quibus quod ante intermissum | 115.1 |
| fuerat gerebatur. | |
| DE NATVRIS RERVM | |
| Isid. Nat. 38.1 | |
| mutatio tempestatis expectanda est in | 152.1 |
| asperius, cum in nocturna nauigatione scintillat ad remos | |
| et ad gubernacula aqua. in austrum uenti mutatio est, cum | |
| lulligines hirundinesue uolant aut cum delphini totos se sal- | |
| tibus ostendunt aut caudis aquam feriunt: nam semper inde | 5 |
| uentus oritur quo illi feruntur. nec mirum est muta anima- | |
| lia diuinare sub gurgite: semper enim incipientis aurae motu | |
| aquae inclinantur, quam permutationem maris primi undarum | |
| incolae sentiunt. itaque propter impetum pugnant siue metu | |
| ne deferantur in littora siue natura ne auersorum ceruices | 10 |
| unda praecipitet. quid ergo? delphini tantum hanc iniu- | |
| riam timent? immo et ceteri pisces: sed hi tantum appa- | |
| rent, quia exiliunt. | |
| Isid. Nat. 44.1-5 | |
| externvm mare oceanus est internvm quod ex oceano fluit | 157.1 |
| svpervm et infervm quibus Italia adluitur. ex his superum | |
| et adriaticvm dicitur et tvscvm inferum. fretvm angustum | |
| quasi feruens mare ut Siculum et Gaditanum. aestvaria | |
| †omnia per quae mare uicissim tum accedit tum recedit. | 5 |
| altvm proprie mare profundum. vada quibus in mari potest | |
| stari, quae Virgilius brevia appellat, quae eadem Graeci | |
| βραχέα. sinvs maiores recessus maris dicuntur, ut Caspius | |
| Arabicus Indicus, minores autem angvli ut Paestanus Amy- | |
| clanus et ceteri similes. flvstrvm motus maris sine tem- | 10 |
| pestate fluctuantis, uelut Naeuius in bello Poenico sic ait: | |
| oneráriáe onústae stábant ín flústris, | |
| ut si diceret in salo. moles quae eminent et procurrunt | |
| mari, de quibus Pacuuius: | |
| * * omnes látebras, sublutá mole abstrusós sinus. | 15 |
| caecvs flvctvs tumens necdum tamen canus, de quo Atta | |
| in togata sic ait: | |
| * pro populo flúctus caecos fáciunt per discórdiam, | |
| et Augustus: 'nos uenimus Neapolim fluctu quidem caeco'. | |
| litvs quidquid aqua adluitur. flvmen omnis humor, qui | 20 |
| uel modice fluit. torrens fluuius qui pluuia crescit, sicci- | |
| tate torrescit id est arescit. * * * de quo Pacuuius: | |
| flammeo uapore torrens terrae *. | |
| ostia exitus fluminum in mare. tvlli aquarum proiectus, | |
| quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipiti. | 25 |
| DE NATVRIS ANIMANTIVM | |
| Cang. Gloss. Med. Inf. Lat. | |
| Leonum est fremere uel rugire. tigridum rancare. par- | 161.1 |
| dorum felire. pantherarum caurire. ursorum uncare uel sae- | |
| uire. aprorum frendere. lyncum urcare. luporum ululare. | |
| serpentium sibilare. onagrorum mugilare. ceruorum rugire. | |
| boum mugire. equorum hinnire. asinorum rudere uel on- | 5 |
| care. porcorum grunnire. uerris quiritare. arietum blatte- | |
| rare. ouium balare. hircorum miccire. haedorum bebare. | |
| canum latrare seu baubari. uulpium gannire. catulorum glat- | |
| tire. leporum uagire. mustelarum drindrare. murium min- | |
| trire uel pipitare. soricum desticare. elephantum barrire. | 10 |
| ranarum coaxare. coruorum crocitare. aquilarum clan- | |
| gere. accipitrum plipiare. uulturum pulpare. miluorum | |
| lupire uel lugere. olorum drensare. gruum gruere. cico- | |
| niarum crotolare. anserum gliccire uel sclingere. anatum | |
| tetrissitare. pauonum paupulare. <gallorum cucurrire uel | 15 |
| cantare.> graculorum fringulire. noctuarum cuccubire. cu- | |
| culorum cuculare. merulorum frendere uel zinziare. turdo- | |
| rum trucilare uel soccitare. sturnorum passitare. hirundi- | |
| num fintinnire uel minurrire—dicunt tamen quod minur- | |
| rire est omnium minutissimarum auicularum—gallinae cris- | 20 |
| pire. passerum titiare. apum bombire uel bombilare. ci- | |
| cadarum fritinnire. | |
| G. Capella in Lucan. 8.764 | |
| Canis Aegyptius lambit et fugit. | 163.1 |
| Sch. Bern. Verg. G. 4.14 | |
| meropes galbeoli. hae genitores suos recondunt iam | 164.1 |
| senes et alere dicuntur in similitudinem ripariae auis, quae | |
| in specu ripae nidificat. | |
| INCERTI PRATORVM LIBRI | |
| LIBER DE GENERE VESTIVM | |
| Gloss. Cod. Vat. CGL 7.566 | |
| laena . . . toga duplex, qua infibulati flamines | 167.1 |
| sacrificant. huius uestis inuentor Laenas appellatus est. | |
| LIBER DE VITIIS CORPORALIBVS | |
| Serv. A. 7.627 | |
| arvina pingue durum, quod est inter cutem et uiscus. | 170.1 |
| Serv. Ecl. 3.8 | |
| hirqvi oculorum anguli. | 171.1 |
| VERBORVM DIFFERENTIAE | |
| Cod. Montepess. H.30.b | |
| iram et iracvndiam] ira ex causa nascitur, iracundia | 176.1 |
| perpetuum uitium mentis [et peccatoris] est. | |
| ivventam ivventvtem et ivventatem] iuuentus est mul- | |
| titudo iuuenum, Iuuenta dea iuuenibus praesidens, iuuentas | |
| ipsa aetas. | 5 |
| immolare et mactare] immolari dicitur hostia, cum | |
| mola salsa in caput adiecta est; mactatum autem quasi | |
| magis auctum, id est ampliatum. | |
| iter et itiner] iter quo quid agitur, itiner uia dicitur. | |
| initivm et principivm hoc differt: principium totius ope- | 10 |
| ris cuiuscumque (unum est), quasi primum operis caput; ini- | |
| tium frequentius intellegimus, et toties accipimus quoties | |
| persona aut res mutatur, quasi initus in alteram rem. et | |
| principium semel, initium saepius: principium ut 'arma | |
| uirumque cano', initium 'musa mihi causas memora'. in- | 15 |
| ueniuntur tamen principia, quae natura sui carent et speciem | |
| initii habent, ut 'at regina graui iam dudum saucia cura' | |
| et 'sic fatur lacrimans classique immittit habenas.' | |
| invivm devivm avivm pervivm] inuium sine uia, auium fle- | |
| xuosum, deuium desertus locus, peruium per quod commeatur. | 20 |
| innocens innoxivs] innocens est nemini nocens, inno- | |
| xius culpa cuiuslibet criminis uacuus. | |
| indvcias foedvs et pacem hoc interest, quod induciae | |
| numero dierum finiuntur, quod et sequestram pacem appel- | |
| lant ut 'pace sequestra Bis senos pepigere dies'; foedus in | 25 |
| perpetuum aut in annorum certum numerum feritur; pax | |
| cum eo populo conponitur, qui imbecillior est altero prae- | |
| valente, qui existimet tutius esse sibi descendere in condi- | |
| tiones pacis quam dubiam belli fortunam experiri. | |
| laniat lancinat lacerat hoc differt, quod laniat la- | 30 |
| nius, cum membratim discerpit; lacerat qui partibus suis | |
| membra destituit; lancinat qui inutiliter membra discerpit. | |
| lvstra prodvcte et lvstra correpte hoc interest, | |
| quod lustra certa tempora sunt, lustra latibula ferarum uel | |
| turpium hominum receptacula. | 35 |
| legatvm et oratorem] legatus legitur ad officium a | |
| ciuitate; orator ad orandum missus, uti oris ratione expo- | |
| nat id quod petit. | |
| liberos et filios] filii masculino genere ponuntur, li- | |
| beri in utroque sexu; et quod filii in numero singulari uo- | 40 |
| cari possunt, liberi non possunt—nemo enim dicit qui ha- | |
| bet unum filium: 'unum liberum habeo'—item quod filii omnis | |
| conditionis intelleguntur, tam serui quam ingenui, liberi | |
| autem non dicuntur nisi qui ab ingenuis nascuntur. | |
| leges et ivra hoc differt, quod iura reperta sunt ab | 45 |
| honesta consuetudine—unde etiam ius et iustitia pari ra- | |
| tione dicuntur ab unius cuiusque iure—leges, quod electae | |
| sint uel sententias artius ligent seu alligent. | |
| legionem et dilectvm] legio dicitur uirorum electio for- | |
| tium uel certus militum numerus, id est v. dc; dilectos | 50 |
| maxime diligimus, ut filios parentes [cognatos uel] fratres. | |
| lvdibrivm et lvdicrvm] ludibrium in alterius iniuriam; | |
| ludicrum quo ipsi delectamur sine cuiusquam contumelia. | |
| mi et mihi hoc differt: mi pronomen est uocatiui casus | |
| et uenit a nominatiuo meus; mihi compositum pronomen da- | 55 |
| tiui casus; et mi aliquando ponitur pro aduerbio adfatiuo ut | |
| 'uale mi frater carissime mihi.' | |
| Miseratvs et misertvs] quod miserari calamitatis et | |
| fortunae alterius * * ut 'me liceat casum miserari insontis | |
| amici' et 'extincto miseratus * * * agrestis'; misereri autem | 60 |
| † opus si ipsius hominis est, ut 'Turne, in te suprema salus, | |
| miserere tuorum!' | |
| metvm timorem et pavorem] metus futura prospicit; | |
| timor subita mentis consternatio; pauor animi motus, unde | |
| etiam pauida iumenta dicuntur. | 65 |
| monstrare et demonstrare] monstramus semel, demon- | |
| stramus saepius. | |
| matronam et matrem familias] matrona filios ampliat; | |
| mater familias quae patri familiae nupsit. | |
| moenia et mvros] moenia publicorum sunt operum, muri | 70 |
| aedificiorum priuatorum. | |
| meret et meretvr] mereo meret quis mercedem uel | |
| poenam: mereor meretur autem qui ex alterius iudicio pa- | |
| rem beneficiis gratiam expectat. | |
| mergos et mergas hoc differt: mergi sunt aues marinae | 75 |
| quae se in aquam mergunt; mergae sunt fustes deducti qui- | |
| bus metitur in aquis profundi quantitas. | |
| nvllvm et neminem] nullus ad uniuersa potest referri, | |
| nemo ad hominem, uelut ne homo quidem. | |
| noctv et nocte] noctu sic dicimus quomodo interdiu, | 80 |
| et significat aliquam partem noctis, (ut interdiu) diei; nocte | |
| autem totam noctem intellegimus. | |
| nescire et ignorare] qui nescit, omnium notitia caret; | |
| qui ignorat, aliquid nescit. | |
| natvm et gnatvm] natus participialiter dicitur a uerbo | 85 |
| quod est nasci; gnatus a generatione filius dicitur. | |
| nefarivm et nefandvm] nefarius in uerbis intellegitur, | |
| nefandus in opere. | |
| nvtrit et nvtricat] nutrit mulier, nutricat masculus. | |
| neqviqvam et neqvaqvam] nequiquam frustra, nequa- | 90 |
| quam nullo modo significat. | |
| oleam et olivam et <olivetvm et> olivvm] olea fructus | |
| est, oliua arbor, multitudo uero dicitur oliuetum, ut quer- | |
| quetum pinetum; oliuum liquorem appellant. uerum sine dis- | |
| crimine et oleam et oliuam pro fructu saepe multi posuerunt | 95 |
| nec refugerunt quominus utramque rem utroque nomine di- | |
| xerint. | |
| ovare et trivmphare hoc differt, quod triumphans | |
| quadrigis uehitur et coronatus laurea corona subsequitur | |
| pompam; qui autem ouat, aut †super equum tripudiat aut | 100 |
| mirtea corona cinctus pompam praecedit. | |
| omnes cvnctos et vniversos] omnes quorum mentio | |
| est; cuncti qui ubique sunt; universi tamquam in unum uersi. | |
| orare <rogare> et precari] orare dicitur quem oris ra- | |
| tio ducit, et qui orat etiam precatur ut 'exorat pacem'; at | 105 |
| qui rogat non utique orat, sed deprecatur, quod etiam impe- | |
| riti ad deprecandum descendunt. | |
| omne et totvm] omne uniuersitatem significat, totum so- | |
| liditatem. | |
| ostentvm monstrvm et prodigivm] ostentum sine cor- | 110 |
| pore solido nobis se ostendit et oculis et auribus obicitur, | |
| ut interdiu tenebrae, nocte lux; prodigium quod solidis cor- | |
| poribus conspicitur, ut in caelo cometae stella aut fax; mons- | |
| trum quod contra naturam (est aut naturam) cognitam egre- | |
| ditur, <ut> serpens cum pedibus, auis cum iiii alis. | 115 |
| properare et festinare] properat qui unum quodque | |
| mature transigit; festinat qui simul multa incipit nec perficit. | |
| polliceri et promittere] promittimus rogati, pollice- | |
| mur ultro. | |
| pecvdes et pecora] pecudes oues tantum accipimus, | 120 |
| pecora autem mixtura omnium animalium est. | |
| palam et coram] palam omnium praesentiam notat, co- | |
| ram personam accipere desiderat. | |
| patrivm et paternvm] patrium a patria uenit, paternum | |
| a patre. | 125 |
| pomaria et pometa] pomaria uasa dicimus, sicut olea- | |
| ria; pometa sicut oliueta et ficeta, maleta. | |
| prior venit et ante venit] prior ad dignitatem, ante | |
| ad tempus refertur. | |
| primvm et priorem] prior alterum praecedit, primus | 130 |
| omnes. | |
| proprivs et propivs] proprius domini, propius est loci. | |
| paret et apparet] paret imperio, apparet uidentibus. | |
| pvtat existimat opinatvr arbitratvr et svspicatvr | |
| id differt: putat qui dubitat, existimat qui ea quae acta sunt | 135 |
| perpendit, opinatur qui opinioni aut suae aut alterius credit, | |
| arbitratur qui dubiae rei <finem inponit, suspicatur qui laten- | |
| tis rei> prospicit formam. | |
| prohibere et inhibere] prohibere est porro habere, | |
| inhibere nautae in usu habent; et quod prohibemus iure, | 140 |
| inhibemus imperio. | |
| plenitvdinem et plenitatem] plenitudo corporum est, | |
| plenitas rerum; ita plenitudinem obesorum corporum, pleni- | |
| tatem quarumlibet dicimus rerum. | |
| precari et deprecari] precamur deos, deprecamur ho- | 145 |
| mines. | |
| regivm et regalem] regius puer est regis, regalis rex | |
| qui regit regnum. | |
| relictvm <et> desertvm hoc differt, quod relinquimur | |
| sponte, deserimur inuiti. | 150 |
| reliqvos et ceteros; reliquos dicimus relictos ex om- | |
| nibus, ceteros quos excipimus. | |
| recidivvm et redivivvm] recidiuum quod renascitur se- | |
| mel in anno, rediuiuum quod saepe reuiuescit. | |
| rogvm et pyram] pyra <paratur> sacrificiis, rogus defunctis. | 155 |
| sempiternvm et perpetvvm] Nigidius in libro quarto | |
| * * ait: 'sempiternum inmortalium rerum, perpetuum mortalium | |
| est; perpetuitas enim in nostra natura est, quae perpeti ac- | |
| cidentia potest, sempiternitas infinita est, eo quod semper.' | |
| sedvlvm et serivm] sedulus sine dolo est et strenuus, | 160 |
| serius quasi seuerus et asper. [serias etiam dictas res a | |
| barbaris qui Seres appellantur, asperrimi et austerrimi.] | |
| sceleratvm scelerosvm et scelestvm id differt: sce- | |
| leratus est suo aliquo scelere contaminatus uel aliqua conta- | |
| gione pollutus et infamis; <scelestus> autem scelerum cogita- | 165 |
| tor et conmissor; scelerosus uero quasi insidiosus, periculo- | |
| sus propter assiduitatem scelerum. | |
| silere et tacere] qui silet desinit loqui, tacet autem | |
| qui nondum coepit. | |
| conseqvi asseqvi inseqvi] consequimur praecedentem, | 170 |
| assequimur studio, insequimur inimicum. | |
| simvlare et dissimvlare] simulamus quae nescimus, | |
| dissimulamus quae scimus. | |
| servitivm et servitvtem] seruitus est necessitas ser- | |
| uiendi, seruitium seruientium numerus. | 175 |
| sensvm et intellectvm] sensus naturalis est, intellec- | |
| tus <exercetur> in rebus obscuris. | |
| sangvinem crvorem et saniem hoc differt: sanguis di- | |
| citur eum intra corpus est, eo quod nos sanciat, id est con- | |
| tineat; cruor cum funditur, dictus ab eo quod nos corruere | 180 |
| cogat; sanies cruor putridus. | |
| scelvs et facinvs] scelus crimen est, facinus etiam in | |
| laude ponitur. | |
| solvm vnicvm solitarivm et vnvm] solus a ceteris re- | |
| lictus, unus initium multorum, solitarius sine ceteris, unicus | 185 |
| qui propter inopiam aliorum id ipsum est quod solus. | |
| soloecismvm et barbarismvm] soloecismus in sensu fit, | |
| barbarismus in uoce. | |
| svper et svpra] super superior inferiore, supra quod | |
| substratum aliquid habet aut quod supra quid imminet. | 190 |
| simvl et simitv] simul una pariterque res (fieri) declarat, | |
| ut simul legimus uel scribimus; simitu loci recipit significa- | |
| tionem, tamquam simul itu. | |
| saevvm et crvdelem] saeuus circa uerba est, crudelis | |
| monstratur sanguine. | 195 |
| sic et ita] sic qui dicit ostendit exemplum, ita ad ra- | |
| tionem refertur. | |
| stillam et gvttam] gutta imbrium est, stilla olei uel | |
| aceti. | |
| terminvm et finem] terminus nonnisi manu ponitur, | 200 |
| finis sermonis uel uoluptatis aut alicuius rei intellegi potest. | |
| terga et tergora] terga hominum, tergora animalium; | |
| et in numero singulari tergum hominis dicimus, tergus ani- | |
| malis. | |
| tvm et tvnc] tum ordinis <habet> significationem, tunc | 205 |
| temporis. | |
| tenere et svmere et accipere] tenemus quae sunt in | |
| nostra potestate, sumimus posita, accipimus data [vel ab | |
| alio accepta]; uel tenemus et sumimus a nobis, accipimus | |
| ab alio. | 210 |
| tardvm pigrvm inertem et segnem] tardus dicitur qui | |
| trahit tempus, iners sine arte et nullius officii capax, piger | |
| per omnia aegro similis, segnis semotus a calore [sciendi]. | |
| tvor et tveor] tuor uideo, tueor custodio. | |
| tvrpem et deformem] turpis uita, deformis specie in- | 215 |
| tellegitur. | |
| vadem ac sponsorem et praedem] uas uadis qui ipsum | |
| se aut aliut quodlibet pro alio tradit, sponsor qui alium | |
| sponsione sua suscipit, praes praedis qui pro se alium prae- | |
| sens praesenti dicit id est dat. | 220 |
| vestem et vestimenta] uestis proprie feminarum est, | |
| uestimentum uirorum. | |
| vvidvm hvmidvm vdvm et madidvm] uuidum penitus in- | |
| fectum est, madidum ex una parte, humidum quod ad me- | |
| dium usque peruenit, udum summum tactum tantum cuius- | 225 |
| que rei. | |
| vetvs et vetvstvm] uetus nouo comparatur ex contra- | |
| rio, uetustum ad antiquitatem refertur. | |
| vim vires et virtvtem] uis iniuriae est, uires corporis, | |
| uirtus animi. | 230 |
| vltorem et vindicem] ulciscimur nos accepta iniuria, | |
| uindicamus ne accipiamus. | |
| vereor et revereor] uereor ad metum refertur, reue- | |
| reor ad affectum. | |
| vlcvs vvlnvs et plagam] ulcus per se exiit aut fit | 235 |
| intrinsecus ex se, uulnus ex ferro fit, plaga planus ictus | |
| est; et quod ulcus leuitatis est, uulnus grauitatis, plaga etiam | |
| uerbera uocantur. | |
| volvntatem et volvptatem] uoluntas animi est, uo- | |
| luptas corporis. | 240 |
| virvm et mascvlvm] uir specie intellegitur, masculus | |
| genere; et quod uir tribus modis accipitur, natura nuptiis | |
| uirtute; masculus etiam ab homine segregatur. | |
| vvltvm et faciem hoc differt: quod uultus animi in- | |
| dicium est, facies oris positio; et uultus interdum mutatur, | 245 |
| facies manet. [licet una res pro alia saepe commutetur in | |
| genere ab specie.] |