Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam 18.1.1
aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut
omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem
verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum 2.1
eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat,
eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus 3.1
erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri,
cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per pro-
vinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies,
tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri 5
suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit;
contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu,
quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante
agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit
aciem. caesaque prope universa gente, non ignarus instan- 4.1
dum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore,
Monam insulam, <a> cuius possessione revocatum Paulinum
rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in
potestatem animo intendit. sed, ut in subitis consiliis, naves 5.1
deerant: ratio et constantia ducis transvexit. depositis
omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada
et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos
regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui 5
classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum
aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita 6.1
petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agri-
cola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii
per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor
et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum 7.1
in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos
continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed
ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta
futuri spe tam magna tacuisset. 5