Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum
|
2.1.1
|
gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim
|
|
sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et
|
|
immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab
|
|
orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum
|
2.1
|
horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta
|
|
Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem
|
|
cultu aspectuque nisi si patria sit?
|
|
Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos
|
3.1
|
memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra
|
|
editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque
|
|
Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi
|
|
Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones
|
5
|
vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos
|
4.1
|
pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos
|
|
Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum
|
5.1
|
Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam
|
|
qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc
|
|
Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non
|
|
gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob
|
5
|
metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani voca-
|
|
rentur.
|
|