Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non 29.1.1
multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat-
torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes
transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet 2.1
honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis con-
temnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et
collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut
tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio 3.1
et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi
Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii
reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animo-
que nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso 5
adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur.
  Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam 4.1
trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui Decumates
agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia
audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite
acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae 5
habentur.