Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fen- 46.1.1
norum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone
cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium
ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarma- 5
tarum habitum foedantur. Venethi multum ex moribus 2.1
traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum
ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter
Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta
gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia 5
diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus.
Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, 3.1
non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus:
solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant.
idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim
comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus 4.1
ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum
nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum recep-
taculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, 5.1
inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque
versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem
difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus
esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora 6.1
hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
quod ego ut incompertum in medio relinquam.