Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem 2.1.1
recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur,
tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum
Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo
haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secun- 5
dus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque
non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque
et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quo-
dam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputa-
tiones et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis 10
maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse
sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam
institutione et litteris famam eloquentiae consecutum. nam 2.1
et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, pro-
fluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus
contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam ma-
iorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium 5
eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.