Quae cum Aper dixisset, 'adgnoscitisne' inquit Maternus 24.1.1
'vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu
saeculum nostrum defendit! quam copiose ac varie vexavit
antiquos! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam
eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos 5
incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse
non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus, 2.1
nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus,
iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse
quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis
saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur 3.1
exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos
fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia
eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos
ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum 5
collegerit.'