'Ego vero' inquit Secundus, 'antequam me iudicem Aper 5.1.1
recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in
iis cognitionibus <se> excusent, in quibus manifestum est
alteram apud eos partem gratia praevalere. quis enim 2.1
nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae
et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum opti-
mum virum tum absolutissimum poetam? porro si poetica
accusatur, non alium video reum locupletiorem.' 5
  'Securus sit' inquit Aper 'et Saleius Bassus et quisquis 3.1
alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum
causas agere non possit. ego enim, quatenus arbitrum litis
huius †inveniri, non patiar Maternum societate plurium de-
fendi, sed ipsum solum apud †eos arguam, quod natus ad 5
eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri
amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias
possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad
utilitatem fructuosius <vel ad voluptatem dulcius> vel ad digni-
tatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius 10
imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogi-
tari potest. nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque 4.1
nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere
artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem
alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis me-
tum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam 5
perpetua potentia ac potestate munitus? cuius vis et utilitas 5.1
rebus prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intelle-
gitur: sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica
et gladius in acie firmius munimentum quam reo et pericli-
tanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare 5
pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud
principem possis. quid aliud infestis patribus nuper Eprius 6.1
Marcellus quam eloquentiam suam opposuit? qua accinctus
et minax disertam quidem, sed inexercitatam et eius modi
certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit. plura de utili-
tate non dico, cui parti minime contra dicturum Maternum 5
meum arbitror.