Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, 2.44.1
Bedriacum petentes. immensum id spatium, obstructae strage
corporum viae, quo plus caedis fuit; neque enim civilibus
bellis capti in praedam vertuntur. Suetonius Paulinus et Li-
cinius Proculus diversis itineribus castra vitavere. Vedium 5
Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum in-
consultus pavor obtulit. multo adhuc die vallum ingressus
clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur; non pro-
bris, non manibus abstinent; desertorem proditoremque in-
crepant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum 10
quisque flagitium aliis obiectantes. Titianum et Celsum nox
iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos
Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne su-
per cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevi-
rent: sive finis bello venisset seu resumere arma mallent, 15
unicum victis in consensu levamentum. ceteris fractus ani-
mus: praetorianus miles non virtute se sed proditione vi-
ctum fremebat: ne Vitellianis quidem incruentam fuisse vi-
ctoriam, pulso equite, rapta legionis aquila; superesse cum
ipso Othone militum quod trans Padum fuerit, venire Moesi- 20
cas legiones, magnam exercitus partem Bedriaci remansisse:
hos certe nondum victos et, si ita ferret, honestius in acie
perituros. his cogitationibus truces aut pavidi extrema de-
speratione ad iram saepius quam in formidinem stimula-
bantur. 25