Post quae dimotis omnibus paulum requievit. atque 2.49.1
illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus
avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum; namque
abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium
vi, quem clausa domo obsidebant. increpitis seditionis aucto- 5
ribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes
inviolati digrederentur. vesperascente die sitim haustu ge-
lidae aquae sedavit. tum adlatis pugionibus duobus, cum
utrumque pertemptasset, alterum capiti subdidit. et explorato
iam profectos amicos, noctem quietam, utque adfirmatur, non 10
insomnem egit: luce prima in ferrum pectore incubuit. ad
gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius Firmus
praetorii praefectus unum vulnus invenere. funus matura-
tum; ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput
ludibrio futurum. tulere corpus praetoriae cohortes cum 15
laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes.
quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque
ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis. ac
postea promisce Bedriaci, Placentiae aliisque in castris cele-
bratum id genus mortis. Othoni sepulchrum extructum est 20
modicum et mansurum. hunc vitae finem habuit septimo et
tricensimo aetatis anno.