In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, 2.51.1
nec erat qui coerceret. ad Verginium versi, modo ut reci-
peret imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valen-
tem fungeretur, minitantes orabant: Verginius per aversam
domus partem furtim digressus inrumpentis frustratus est. 5
earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gal-
lus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victo-
rem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.